Charter Document - 02173615
Charter Number: | 02173615 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1086 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Wilelmus comes Burgundie cum voluntate filiorum meorum Rainaldi atque Raimundi dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abba preesse videtur pro remedio anime mee et antecessorum meorum venditiones domus que fuit Richeldis in villa Salini in via que ducit Bensontinensem civitatem juxta domum David Dono etiam aquam salsam de puteo meo ad unam caldariam Istam donationem murie destinaverunt monachi Cluniacenses ad illum michum quod dedit Euvraldus cum laudatione Walcherii domini sui tali videlicet ratione ut monachi redderent eidem Walcherio censum XII denarios et unum sextarium vini suo preposito ipsum autem michum juxta viam publicam ad sinistram manum et ipsum michum reddit per singulos annos Cluniaco LX solidos S Wilelmi comitis qui hanc donationem fecit et rogavit firmare S Hugonis archiepiscopi filii ejus S Rainaldi et Raimundi filiorum ejus