Charter Document - 02173610
Charter Number: | 02173610 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1085 - 1086 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Wido quondam Maticensium comes post vero Beati Petri apostoli Cluniacensis monachus dedi omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo duas colonias cum piscaria que mei juris esse videbantur pro salute anime mee alias quoque tres antiquiores colonias concessi quas dudum Alberici comitis dono Cluniacensis possederat locus cum uno homine Alboldo nomine censum IIII denariorum reddente quotannis Et hec omnia feci ea intentione ut post obitum meum in die anniversarii mei generale piscium omni anno ex eisdem reditibus fratribus copiose exhibeatur Arnulfus et Gundulfus de duabus supradictis coloniis laudaverunt et beneficium suum Cluniaco reliquerunt Durannus quoque cognomento Bunis alius Durannus simili modo de aliis III coloniis antiquioribus quarum cultores jure beneficii esse videbantur laudaverunt et quicquid inde super accipiebant Cluniacensi cenobio werpiverunt in manu domni Yvonis prioris Cluniensis et domni Petri tunc temporis cellerarii ac perinde in communis fratrum societate sunt admissi Testes hujus rei hii sunt Willelmus comes Burgundie Rainaldus comes Maticensium Maiolus miles de Vinzella Bernardus miles de Blania