Charter Document - 02173605
| Charter Number: | 02173605 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1083 - 1106 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis in Christo renatis evangelica sententia novimus esse proclamatum recondere thesauros debere ubi substantia missa nullum pati valet emolumentum et quoniam homo cum interit quecumque sunt ejus secum colligere nequit Quapropter Aimericus Bechet hac auctoritate commonitus ecclesiam Sancte Marie de Genuliaco Sancto Petro Cluniacensis cenobii largitus est Quo non multo post defuncto filius ejus itidem nuncupatus hanc elemosinam abstulit verum pro ablatione ista salinam quandam cenobii supradicti monachis restituit tali videlicet pacto quod si quandoque daturus esset nulli nisi Cluniacensi monasterio vel locis ad illum pertinentibus dare liceret Poncio monacho Gaufrido Berger Gaufrido de Talniaco Aimerico Gotmaro Senioreto Sanctonense testibus Postea vero idem Aimericus supradictam ecclesiam Sancto Johanni et domno Odoni cenobii ejusdem abbati ceterisque monachis domni Rannulfi Sanctonensis episcopi concessione donavit Raimundo de Cumbis et Gaufrido de Murone testibus Quod factum subinde Cluniacenses clamati sunt sed postremo calumnia cuncta sopita est
