Charter Document - 02173604
Charter Number: | 02173604 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1083 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili H Lugdunensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Quoniam causa Lamberti dicti Tarvannensis episcopi partim nota partim incognita nobis est presertim cum Robertus comes Flandrensis longe alia verba in literis suis nobis direxerit quam prius Ingelrannus presentialiter retulisset eam fraternitati vestre plenius eventilandam destinamus Negat siquidem prefatus episcopus sibi notum esse quod eum synodalis per te sententia damnaverit vel excommunicaverit seu ad synodum ullam vocaverit Unde nos ante agnitum literarum tuarum tenorem compassi multis laboribus ipsius eum absolvimus accepto tamen ab eo prius juramento quod super episcopatu Dervannensis sedis apostolice vel legatorum nostrorum judicium non exibit Itaque quia res grandis est et diligentioris eget inquisitionis precipimus ut episcoporum et abbatum aliorumque religiosorum virorum concilium congreges Et quoniam memorato episcopo propter regem Francorum qui a te dissidet suspectus es associato tibi venerabili abbate Cluniacensi idem negotium uberius ac solertius tractes Qua de re nos ita jam nunc censemus si depositionis illius certissime causa justa comprobatur et peremptoria in eum sententia data cognoscitur ipse ab episcopatu cessans sancte ecclesie judicium ferat Sin autem se vel injuste depositum fuisse vel synodalem vocationem nescivisse defendere potuerit integre suis et rebus et dignitati restituatur sicque deinceps canonice si qua fuerint objecta sibi respondeat Quocumque tamen dignitatis ejus sententia cesserit hoc omnino jubemus ut de illis qui eum tam male tractaverunt quod justitia postulat sibi per vestram instantiam fiat id est si satisfacere contempserint excommunicationis in eos eorumque perfidie fautores gladius exeratur Istud vero in hoc negotio maxime servare vos volumus tum pro labore quem memoratus episcopus ad apostolicam sedem subivit cum etiam pro amore nobilissimi comitis Roberti qui nobis super eo petitorias literas misit ut cum misericordia tractetur et quantum salva justitia potest canonum rigor compassionis respectu temperetur Denique ita se fraternitatis vestre sagacitas habeat ut nec in dextram nec in levam declinet sed ex utroque unum faciens unum temperamentum medium salubriter teneat