Charter Document - 02173603

Charter Document - 02173603


Charter Number: 02173603
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1083
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo octogesimo tertio mense decembri inditione sexta Monasterium ecclesie Sancti Petri quod est constructum in loco Cluniaco nos quoque Ambrosius filius quondam Teobaldi et Opprandus filius quondam Alberti de loco Tocingo professi sumus nos ambo ex natione nostra lege vivere Longobarda presentes presentibus diximus quisquis in sanctis et in venerabilibus locis de suis contulerit rebus in eternum centum accipiet et insuper quod melius est vitam possidebit eternam Ideoque nos qui supra scilicet Ambrosius et Opprandus donamus et offerimus Deo in eodem monasterio Sancti Petri nominative ecclesiam unam que est in loco qui dicitur Provallio et est consecrata in honore sancti Petri cum omnibus rebus pertinentibus eidem ecclesie jure proprietario eodem vero ordine ut faciant officiales ejusdem monasterii a presenti die de eadem ecclesia et de omnibus rebus pertinentibus eidem ecclesie quicquid voluerint sine omni contradictione nostra et heredum nostrorum pro remedio animarum nostrarum et earum que ibi sepulte sunt vel sepeliende erunt Quam autem ecclesiam Sancti Petri cum omnibus rebus ad eam pertinentibus scilicet nostri juris donamus et concedimus una cum accessionibus et ingressoras earum seu cum superioribus et inferioribus suis qualiter supra legitur in integrum supradicte ecclesie Sancti Petri Cluniacensi ad proprium habendum confirmamus et quicquid juste voluerint habeant potestatem faciendi Et insuper spondimus atque promittimus nos qui supra Ambrosius et Oprandus una cum heredibus nostris jam dictam ecclesiam qualiter supra legitur ab omni homine defensare quod si defendere non potuerimus aut si parti supradicti monasterii Cluniacensis subtrahere quesierimus tunc in duplum eam ecclesiam cum omnibus suis rebus sub estimatione restituamus in consimilibus locis tali itaque tenore ut nullus abbas de predicto monasterio Cluniacensi qui nunc est vel pro tempore fuerit neque aliqua prefate ecclesie habeat virtutem et potestatem predictam ecclesiam que est hedificanda in jam nominato loco Provallio submittere in alterius regimine ullo modo sed semper maneat sub constitutione suprascripti cenobii Cluniacensis neque rebus ipsius ecclesie quam ei donavimus habeant virtutem vendendi donandi precariandi commutandi livellandi atque investituram faciendi neque in beneficium dandi ullo modo ut usus et fructus minuatur quoquo modo a predicta ecclesia quod si factum fuerit irritum et vacuum permaneat sed semper sit ad usum et sumptum fratrum monachorum qui in eodem monasterio ordinati fuerint quia ad hoc statuimus et sic ordinavimus et pro animarum nostrarum remedio nostrorumque parentum necnon et pro omnibus vivis et fidelibus defunctis absolutione Hanc enim cartulam et paginam donationis Vuiberti notarii tradimus et scribere rogavimus in qua subter confirmans testibusque obtulit roborandam Actum in suprascripto loco Provallio feliciter Signum suprascripti Ambrosii et Oprandi qui hanc cartulam donationis fieri rogaverunt Signum manuum Hugonis et Petri seu Amizonis lege Longobarda viventes Rainerius et Hugo item Hugo Teuzo et Lanzo Vuido Grimaldus Otto et Isinardus Vuibertus homines eorumdem Ambrosii scilicet et Auprandi ibi fuerunt et vicini de ipso loco Provallio similiter qui hanc cartam donationis laudaverunt Ego qui supra Vuibertus notarius sacri palatii scriptor hujus cartule offersionis post traditam complevi et dedi Ego Johannes notarius et judex sacri palatii qui hoc exemplar ex autentico vidi et legi et sic in eo continebatur sicut in isto legitur extra litteras plus minusve fuerint et hoc exemplum scripsi