Charter Document - 02173601
Charter Number: | 02173601 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1083 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Legibus instructi divinis atque ecclesiastice sanctionis roborati exemplis credimus et confitemur impietates atque delicta humanis excessibus comissa elemosinarum largitate simulque bonorum operum assiduitate per Dei dispositionem posse redimi atque mundari ipsa veritate que Deus est attestante que ait date eleemosynam et omnia munda sunt vobis Et iterum scriptura fili inquit benefac semper Deo dignas oblationes offer memor este quoniam mors non tardat et testamentum inferorum manifestabitur tibi His etiam aliorumque divinorum eloquiorum admonitionibus provocati nos videlicet Artmannus et Ademarius vicecomites cognominati auxiliante Domino providemus atque disponimus pro omnibus peccatis nostris ex facultatibus propriis noviter monasterium construere ad honorem ipsius omnipotentis Dei et memoriam beatissimorum Petri et Pauli apostolorum principum quibus a Domino collata est potestas ligandi atque solvendi procul dubio pro defensione et melioratione nostrorum tam corporum quam animarum simulque pro remedio animarum parentum nostrorum atque omnium tam vivorum quam defunctorum fidelium Igitur instinctu et consilio multorum nobilissimorum virorum nos prenominati vicecomites Ademarus scilicet atque Artmannus concedimus atque donamus jure perpetue concessionis Domino Deo sancte scilicet et individue Trinitati sanctissimisque ejus apostolis Petro et Paulo in locis ipsorum Cluniaco atque Moisiaco simulque abbatibus venerandis domno Hugoni et domno Unaldo et omnibus eorum successoribus abbatibus et monachis in supradictis locis Domino in perpetuum servientibus locum ad hec preerectam atque constitutum Et est locus ipse in Caturcensi pago in territorio subtus ipsum Brunechildum castrum inter flumina Vere et Avarionis ipsum locum cum universis appenditiis et adjacentiis suis quicquid ibi vel alias ad hoc opus designavimus et donavimus vel adhuc daturi fumus et quodcumque ipsius loci habitatores cum Dei auxilio inibi acquirere potuerint ut ita teneant et possideant cenobiorum supradictorum Cluniacensium et Moisiacensium habitatores in proprio alo de jure perpetuo Damus etiam et sub legali descripto et firma corroboratione illum mansum nostrum dictum de Monte Argillo in dominica tura propria cum omnibus finibus suis ingressibus et egressibus in proprio allodio possidendum Hec autem omnia cum universis reditibus suis quantum a nobis demonstratum est vel quantum in futuro Deo annuente acquisitum ibi fuerit scilicet in terris vineis aquis silvis pratis cultis sive incultis totum ab integro cum ingressibus et egressibus suis ita cedimus et donamus firma et stabili cessione supradictorum monasteriorum habitatoribus absque ulla omnino retentatione ut ita habeant teneant et possideant fideliter per cuncta succedentia tempora tali quoque conditione ut neque nos neque ullus unquam homo nostre vel alicujus generationis potestatem aliquam in supradicti honoribus requirat neque justitiam neque vicariam aut aliquam violentiam inferre presumat ipsius loci habitatoribus quantum infra ipsos terminos designatum est sed libera atque quieta hec omnia supradicta servis Dei in eternum permaneant Laudamus etiam et donamus ut quicunque de beneficiis et de sevis que de nobis tenent aliquid dare voluerint ejusdem loci in perpetuum teneant et possideant habitatores Volumus etiam atque rogamus de his omnibus privilegium fieri a domno Papa Romane ecclesie ut firma et stabilis hec nostra eleemosyna semper permaneat quam si quis violare presumserit vel aliquo modo invadere tentaverit sentiat se esse damnandum et nunc et in perpetuum Hec autem facta sunt cum consilio et auctoritate domni Geraldi Caturcene ecclesie pontificis anno scilicet Dominice incarnationis MLXXXIII regnante Philippo rege Francorum domno Gregorio vii pontificatum Romane ecclesie tenente anno x mense Septembrio feria iii id est nonas ipsius mensis luna xix indictione vi Era MCXXI Signum Armanni et Ademari vicecomitum Signum Remundi Amelii Signum Pontii Marfredi Signum Raterii Signum Matfredi Amelii Signum Amelii Justini Signum Bernardi filii sui et Hugonis fratris sui Signum Arnaldi de Mairaco et filiorum ejus Signum Petri Stephani et fratrum ejus Signum Bernardi Hugonis et fratrum ejus