Charter Document - 02173598

Charter Document - 02173598


Charter Number: 02173598
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1082
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Hugo sancte Trecassine ecclesie indignus episcopus de Domno Petro Dei indultu princeps et dominus venerabilium virorum domni videlicet Widonis Cluniacensis prepositi germanique ipsius Hugonis principis castri quod Plaiola vocatur motus ratione vel precibus monasteriolum quod in Augia habetur quod peccatis exigentibus rebus edificiis et quod magis dolendum est religione imminutum et pene adnichilatum est ecclesie Cluniacensi cui venerabilis Hugo abba non tam preesse quam prodesse videtur habendum in posterum concedo et proprio jure regendum secundum sui voluntatem et loci utilitatem in potestatem predicti Hugonis abbatis ac successorum ejusdem transfundo Facimus autem hoc cum voluntate et auctoramento archidiaconi nostri domni Nocherii et aliorum clericorum legaliumque laicorum quorum hec sunt nomina Humbertus canonicus Gosbertus Fredericus Hugo filius Tebaldi Hugo filius Berte Fulco Iterum notum volo fieri quia predictus Hugo Manasse filius omnes malas consuetudines et exactiones quas ipse et parentes sui ab hominibus et terris ipsius monasterii hucusque extorquere soliti erant pro remedio anime sue suorumque parentum ex toto dimittit quatenus idem locus de cetero quietus et immunis ab omni perturbatione Deo volente in Christi servitio permaneat et monasticus ordo reviviscat Actum hoc anno ab incarnatione sempiterni principis MLXXXII indictione II presidente sancte Romane ecclesie Gregorio universali pontifice Philippo Francorum rege