Charter Document - 02173592
Charter Number: | 02173592 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1082 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis evangelio mundi per climata jam pene predicante utrum quis de Mammona iniquitatis amicos spondeat se posse facturum veniam peccatorum didicimus se fore habiturum Hac ego Berardus predicatione utcumque conpunctus annuatim solitus habere receptum in villa que dicitur Cavariacus quod mea culpa male usurpavi istud omnino pro anima patris mei vel matris scilicet antecessorum meorum reddo immo accipio precium unius mule ac centum XXX Vque solidos denariorum et istud donum concedo Deo et apostolis ejus Petro et Paulo atque Johanni Baptiste ea lege et eo tenore ut si quis illud amodo calumpniaverit vel reclamaverit sit anathematizatus et alienatus a sanctis Dei muneribus et sit sequestratus a mea hereditate usque dum satisfaciat Hoc vero firmo et corroboro et aliis testibus concedo presente domno Hugone cujus obsecratio et precio ista faveo testantibus istis Berardo de Sendreens Duranno fratre ejus Widone Ferreolo Achardo Bresenchio Manasse de Canniaco Berardo de Misiriaco Bernardo prefecto nostro Laudatores vero istius carte fuerunt isti Wilelmus comes Burgundie Rainaldus filius ejus comes Matisconensis in presentia istorum Duranni Clari clerici Guidonis Burgundionis Galterii de Felins Achardi Bresenci Aini de Curriberti Bernardi prepositi de Cavarico Firma carta ista idus junii feria II luna XII regnante Philipo rege Francorum Ista carta fuit firmata in civitate Matisconensi tempore Landrici episcopi