Charter Document - 02173583

Charter Document - 02173583


Charter Number: 02173583
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1081
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo octogesimo primo octavo die mensis octobris inditione quinta Monasterio Sancti Petri de loco qui dicitur Cluniacus nos quoque Vuifredus filius quondam Vuilelmi de loco Carcani et Berta jugalibus filia Lanfranci de loco Martiningo qui professi sumus ambo ex natione nostra lege vivere Longobardorum et justa capitulare domni imperatoris in quo inter cetera insertum esse videtur ut mulier potestatem habeat res suas donare et venundare cum concessa viri sui sibi licentia ideoque ego que supra Berta una cum notitia de propinquioribus parentibus qui sunt Vuinizus et Albertus comites filii mei quos ego de priori viro habere visa sum in eorum presentia et testium certam facio professionem nullam me pati violentiam ab aliquo homine nec ab ipso viro et mundualdo meo nisi mea bona et spontanea voluntate offero et dono ipsi monasterio presentes presentibus diximus quisquis ac venerabilibus locis de suis rebus aliquid contulerit justa Actoris vocem centuplum et insuper quod melius est vitam eternam possidebit Ideoque nos qui supra jugalibus donamus et offerimus a presenti die et deinceps ipsi monasterio pro requie animarum nostrarum hoc est unam petiam de terra in qua est ecclesia una edificata in honore sancte Marie virginis et sanctorum Michaelis et Petri nostri juris qui supra jugalibus quam habere visi sumus in loco et fundo Varade jacet in loco qui dicitur Casa Deserta prope ripa Laveno que est justa Lacum Majorem et petia ipsa de terra est cum area et ecclesia et cimiterio per mensuram justam jugealiis legitime VI et dimidia coheret ei a mane et a sero terra Hugonis a meridie via a montibus communia Et similiter donamus ipsi monasterio terram cum casis et sedi manibus vineis pratis silvis cum areis earum seu terris arabilibus nostri juris quas habere visi sumus in loco Varade et in Casa Deserta seu in Apiano Prima petia de terra in Casa Deserta que est sedimen est per mensura justa tabulas XIII coeret ei a mane Ottoni a meridie Landulfi a sero Hugonis et via In secundo sedimen ibi prope est et habet tabulas legitimas VI a mane Ottoni a meridie via a sero Hugonis de Carcani a montibus nobis reservamus Prima petia de vinea in jam dicto loco Casa Deserta est per mensura justa tabulas legitimas XIII et dimidia est ei a mane et meridie Landulfi a sero Hugonis et via Secunda petia de vinea ibi prope est per mensura justa tabulas decem coeret ei a mane Ottonis ab aliis partibus Landulfi Tertia petia de vinea habet tabulas quindecim est ei a montibus a sero ipsius Landulfi Quarta vinea jacet in loco ubi dicitur a Nuce et habet area ejus tabulas tres et dimidia est ei a mane Landulfi Prima petia de prato est in Casa Deserta et habet tabulas octo Prima petia de terra que est arabilis est in Casa Deserta in loco qui dicitur Orzialis et habet tabulas decem et novem est ei a meridie Hugonis a montibus Ottonis Alter campus dicitur a la Crocta habet tabulas undecim est ei a mane via a sero flumen Tertius campus habet tabulas tredecim a montibus est ei via a mane et meridie Landulfi Quartus campus habet tabulas quindecim et dicitur a Nuce a montibus Hugonis a meridie Landulfi Quintus campus dicitur a Sedimola habet tabulas undecim a montibus Hugonis a meridie flumen a sero Landulfi Sextus campus dicitur a Fontana et habet tabulas decem et novem et dimidia ab omnibus partibus Landulfi Septimus campus est in loco qui dicitur Fontana et habet [tabulas] viginti et VI a montibus via a mane nobis reservamus a meridie flumen Octavus in loco qui supra habet tabulas viginti a mane Hugonis a meridie flumen a sero Landulfi Nonus campus est in loco qui dicitur a Nolino habet tabulas viginti et III a mane et meridie Hugonis a sero Fontana a montibus Ottonis Decimus campus est in loco qui dicitur Famulento prato habet tabulas decem et septem est ei a mane Girardi a sero Landulfi Undecimus campus dicitur Johanni presbiteri et habet tabulas decem a mane Landulfi a sero Girardi Duodecimus campus in eodem loco habet tabulas viginti a mane et sero Landulfi Tercius decimus campus dicitur a Nolino habet tabulas triginta et septem est ei a mane Landulfi a sero Girardi Petia una de silva regia in jam dicto loco habet tabulas quadraginta est ei a mane jam dictis rebus que sunt in suprascripto loco Apiano Prima vinea dicitur Azovena habet perticas tres et tabulas quattuor et dimidia est ei a mane et a montibus Sancti Ambrosii a meridie Vigana a sero Petri Secunda vinea dicitur a Campo Averto habet tabulas decem et septem a tribus partibus Sancti Ambrosii a meridie Sancti Victoris Tertia vinea dicitur Itario area ejus habet tabulas viginti ab omni parte Sancti Ambrosii Quarta vinea dicitur Casselli habet tabulas triginta et duas est ei a meridie terra Vigana a mane Vuarimberti a sero Andree a montibus Laurentii Quinta vinea dicitur in Clauso Arivaria abet perticas jugeales novem et tabulas undecim a meridie Leonis a montibus Sancti Ambrosii a mane et sero Sancti Petri Celi Aurei Sexta vinea dicitur a Fontana cum concisa sua habet tabulas triginta et duas est ei a mane Petri a sero Sancti Ambrosii Septima in Frontino tantum via est inter medium perticas duas et tabulas decem est ei a meridie Sancti Ambrosii a mane via publica et in aliquid Andree Octava vinea dicitur a la Valle habet perticas III et tabulas octo est ei a meridie et via a tribus partibus Nona vinea dicitur a Juvena habet tabulas viginti et unam a montibus Sancti Victoris a meridie Petri a mane Sancti Ambrosii Decima vinea in ipso loco Juvena habet tabulas XIII est ei a mane Sancti Ambrosii ab aliis partibus Petri Undecima in silva regis habet perticas duas et tabulas septem a mane Sancti Simpliciani alie partes Sancti Ambrosii Duodecima vinea dicitur a Frontino habet tabulas III a sero Sancti Ambrosii a meridie Petri Tertia decima vinea in Frontino habet perticam unam a montibus Petri et Johannis a mane Johannis a sero Sancti Ambrosii Prima silva dicitur a Riale habet tabulas decem a meridie Vuilelmi a montibus eredum Ingoni Secunda silva dicitur a Juvena habet tabulas duas ab omni parte terra circumdatur Petri Tertia silva a Barina dicitur habet tabulas IIII et pedes novem a mane et sero Sancti Ambrosii a montibus Vuilelmi Quarta silva a Roncula habet perticas duas et tabulas viginti et duas est ei ab omni parte Sancti Ambrosii Quinta silva dicitur a la Piscina Ursi habet perticam unam a mane Sancti Abundii ab aliis partibus Sancti Ambrosii Sexta silva dicitur Buzolina et habet tabulas undecim a mane et meridie via a montibus Sancti Abundii Septima silva dicitur in Casini habet tabulas duas a mane via a meridie Sancti Ambrosii a sero et montibus Sancti Abundii Octava silva dicitur a Cerro Longo habet tabulas viginti et duas a sero via a montibus et meridie Sancti Ambrosii Nona silva dicitur Prada Plonpello habet tabulas octo a mane et meridie et sero Sancti Ambrosii Decima silva est in Casale habet tabulas novem a sero Sancti Victoris ab aliis partibus Sancti Ambrosii Undecima silva dicitur Piscina Ursi habet tabulas triginta et duas a montibus et meridie Sancti Abundii a mane et sero Sancti Ambrosii Duodecima silva similiter in eodem loco habet tabulas quadraginta et duas circumdatur ab omni parte Sancti Ambrosii Tertia decima silva dicitur Rovedano habet tabulas decem et septem est ei a mane et meridie Sancti Ambrosii a sero et montibus Sancti Abundii Quarta decima silva dicitur a Valle habet tabulas viginti et sex est ei a mane et sero Sancti Ambrosii a montibus Sancti Abundii Quinta decima silva dicitur a la Valle habet perticas sex et tabulas VI est ei a sero via a meridie Sancti Ambrosii a mane Andree Sexta decima silva in Barozola habet perticas quinque et tabulas sedecim a mane et sero Sancti Ambrosii a montibus Ingizoni Septima decima silva a Riale habet perticam unam a mane Sancti Ambrosii a meridie Petri a montibus Juganum Octava decima silva in Cerro Longo dicitur habet tabulas novem est ei a mane Sancti Abundii a sero et montibus Sancti Ambrosii Nona decima silva dicitur in Casale habet tabulas quinque a mane Sancti Victoris ab aliis partibus Sancti Ambrosii Primus campus in Barina dicitur habet tabulas quinque est ei a montibus et sero via a mane terra Jugana Secundus campus dicitur Lipitiga habet tabulas triginta et quinque ab omnibus partibus est ei Sancti Ambrosii Tertius campus dicitur a Novello habet tabulas triginta et unam et dimidiam est ei a mane et meridie via Quartus campus dicitur in Ardinata habet perticam unam a meridie Sancte Marie ab aliis partibus Sancti Ambrosii Quintus campus in loco ubi supra habet tabulas quinque a meridie et sero Sancti Ambrosii a montibus Sancti Simpliciani Sextus in Solliani habet tabulas octo a meridie et montibus Sancti Ambrosii a mane Sancti Victoris Septimus campus de Ramberto habet tabulas viginti et duas a sero via ab aliis partibus Sancti Ambrosii Octavus campus dicitur Butolinus habet perticam unam et tabulam unam a mane Sancti Abundii a sero Sancti Ambrosii Nonus campus in Casine dicitur habet tabulas viginti est ei a meridie et montibus Sancti Ambrosii a sero Sancti Victoris a mane Sancti Abundii Decimus campus dicitur in Cerro Longo habet tabulas vinginti et quinque est ei a montibus Sancti Stephani a sero via a mane et meridie Sancti Ambrosii Undecimus campus dicitur a Cerro Longo habet tabulas octo est ei ab omni parte Sancti Petri Duodecimus campus dicitur Auvidore habet tabulas decem et septem est ei a sero via a montibus Sancti Stephani a mane et meridie Sancti Ambrosii Tertius decimus [campus] dicitur a Plonpello habet tabulas quattuordecim est ei a mane via a montibus et sero Sancti Ambrosii Quartus decimus campus dicitur a Plumpello habet tabulas octo et dimidia est ei a mane et a montibus Sancti Victoris a sero Sancti Ambrosii Quintus decimus campus dicitur in Cogollo habet tabulas quadraginta et duas est ei a mane et a montibus via a sero Sancti Ambrosii Sextus decimus dicitur Campus Major habet tabulas novem a mane et meridie via Sancti Ambrosii Septimus decimus campus similiter Major dicitur habet tabulas undecim est ei a mane Sancti Abundii a sero [Sancti] Victoris Octavus decimus item in ipso loco habet tabulas novem est ei a mane et meridie Sancti Ambrosii a montibus via Nonus decimus campus dicitur in Benedale habet tabulas septem et dimidiam est ei a montibus via ab aliis partibus Sancti Ambrosii Vigesimus campus dicitur in Novello habet tabulas decem est ei a meridie Sancti Victoris a montibus et sero Sancti Ambrosii Vigesimus primus campus dicitur de Rainberto habet tabulas decem et septem est ei a mane Sancti Ambrosii a meridie et a montibus Sancti Abundii Vigesimus secundus campus dicitur ad Cerrum Longum habet tabulas quindecim a montibus et sero Sancti Petri Vigesimus tertius dicitur in Rovedano habet tabulas triginta et tres a mane et meridie terra de Vogonzade a sero via Vigesimus quartus campus dicitur Vallioni habet tabulas quindecim a mane Sancti Abundii a meridie et sero Sancti Ambrosii a montibus Sancti Victoris Vigesimus quintus campus dicitur a Plonpello habet perticas duas et tabulas octo a sero via ab aliis partibus Sancti Ambrosii Vigesimus VI campus dicitur similiter ut supra habet tabulas VI et dimidiam a mane via a sero et a montibus Sancti Ambrosii Vigesimus septimus campus est in eodem loco habet tabulas viginti et unam a mane et meridie et a montibus Sancti Ambrosii Vigesimus octavus campus dicitur in Benedale habet tabulas octo ab omni parte Sancti Ambrosii Vigesimus nonus in eodem loco habet tabulas viginti et duas ab omni parte Sancti Ambrosii Tricesimus campus in eodem loco habet tabulas tredecim ab omni parte Sancti Ambrosii Tricesimus primus campus dicitur in Plonpello habet tabulas quinque ab omni parte Sancti Ambrosii Tricesimus II campus in Plonpello habet perticam unam et tabulas VI Tricesimus III campus in eodem loco habet perticas duas et tabulas VIII est ei a mane Sancti Ambrosii a meridie et montibus Sancti Victoris Tricesimus quartus campus dicitur Major habet tabulas II a montibus via a sero Sancti Ambrosii Tricesimus quintus dicitur a Verto habet tabulas viginti octo a mane Sancti Victoris ab aliis partibus Sancti Ambrosii Tricesimus VI campus dicitur a Verto habet tabulas decem et octo a tribus partibus Sancti Ambrosii Tricesimus VII campus dicitur Apertum habet tabulas septem et dimidiam est ei a montibus Sancti Ambrosii a sero Sancti Victoris Tricesimus octavus est in eodem loco habet tabulas XVII est ei a sero via a montibus et meridie Sancti Victoris Tricesimus nonus campus dicitur in Cusi habet perticas VI et tabulas sedecim a meridie via ab aliis partibus Sancti Ambrosii XXXX campus dicitur in Ordinata habet perticas III ab omni parte Sancti Ambrosii Quadragesimus primus campus in eodem loco habet tabulas undecim est ei a montibus Sancti Simpliciani ab aliis partibus Sancti Ambrosii Quadragesimus secundus est in Solliano habet perticas quinque et tabulam unam et dimidiam est a mane Sancti Victoris alie partes Sancti Ambrosii Quadragesimus tertius campus dicitur Major habet tabulas viginti et octo a mane et a montibus Sancti Victoris a sero via Quadragesimus IIII dicitur in Campo Aperto habet tabulas viginti et sex a sero via a mane et a montibus Sancti Abundii Quadragesimus quintus est in Vallioni habet perticas octo et tabulas III a sero Landulfi alie partes Sancti Abundii Quadragesimus VI campus cum silva seu gerbo insimul tenentes dicitur a Melliariana habet perticas viginti et III et tabulas octo est ei a mane Sancti Stephani a montibus Sancti Abundii a meridie via a sero in aliquid Sancti Stephani et Sancti Abundii et eredum Operti Quadragesimus VII campus cum silva in uno tenente in Milliariana dicitur habet perticas quindecim a mane eredum Guazonis a meridie Sancti Stephani a sero eredum Hugonis a montibus Sancti Abundii Quadragesimus octavus dicitur in Ordinata habet duodecim a mane Petri a meridie Sancti Ambrosii Quadragesimus nonus campus est in eodem loco habet tabulas viginti et duas a meridie Petri a montibus et sero Sancti Ambrosii Quinquagesimus campus a Rivaria habet perticas IIII a sero Sancti Abundii alie partes Sancti Ambrosii Dicitur primum pratum in Fene Crasso habet tabulas viginti a mane et sero Sancti Ambrosii a meridie Sancti Abundii Alter cum silva insimul tenente dicitur a Riale habet tabulas viginti et unam a montibus Sancti Victoris a sero Sancti Ambrosii In Plonpello dicitur tertium habet tabulas IIII ab omni parte Sancti Ambrosii Quartum iterum in Fene Crasso habet tabulas vinginti a mane et sero Sancti Ambrosii a meridie Sancti Abundii Quintum cum area sua dicitur Pratelli Petri Johannis Marini habet tabulam unam Dicitur VIum Valle Villatega justa ipsam tabulam Primum sedimen in Aplano jacet in loco ubi dicitur Frontino habet tabulas sedecim et pedes III est ei a mane et a montibus via a sero Sancti Ambrosii Alter sedimen est in Fronnino habet tabulas decem et septem a mane Sancti Ambrosii a meridie Sancti Simpliciani a sero Sancti Abundii Ut jam dictum est capellam cum omnibus supradictis rebus et determinatis hoc sunt vineis pratis pascuis silvis campis gerbis rivis rupinis paludibus ac pascualibus jugana ejus proprie de ipsis rebus seu et communia et aquarum usus et decursus cum omni jure pertinentibus adjacentiis omnia sicut sunt per loca et vocabula ipsis rebus pertinentibus in integrum Donamus etiam unum servum qui vocatur Johannes filius quondam Mauroni qui dicitur Roncasco alio nomine vocatur Italus Hec autem omnia nostri videntur esse juris una cum accessionibus et ingressoras earum seu cum superioribus et inferioribus qualiter simul sunt conprehensa ab hac die et deinceps donamus et tradimus jam dicto monasterio Sancti Petri ad habendum et faciendum quicquid placuerit rectoribus ipsius monasterii sine omni nostra contradictione et heredum nostrorum ut Deus omnipotens per gratiam suam animarum nostrarum requiem eternam concedere dignetur Et insuper promittimus nos qui supra Vuifredus et Berta jugalibus una cum heredibus nostris ipsi jam dicto monasterio vel cui rectores jam dicti concesserint omnia vel aliquid de omnibus jam dictis rebus ab omni homine defendere quod si perficere non potuerimus vel si per colibet ingenium aliquid de omnibus jam dictis rebus subtrere vel minuere quesierimus tunc in duplum restituamus sicut pro tempore fuerit meliorata in consimilibus locis sub extimatione Hanc enim cartam donationis Erlembaldi notarii sacri palatii tradidi et scribere rogavi in qua subter confirmans testibus obtuli roborandam Actum civitate Mediolanensium feliciter Signum Vuifredi et Berte jugalibus qui hanc cartam fieri rogaverunt et Vuifredus mundualdus conjugis sue sibi consensit S Vuinizonis et Alberti filii Berte qui eam interrogaverunt S Ariprandi et Maginfredi seu Tedaldi atque Amizonis testium Ego Erlembaldus notarius sacri palatii scriptor hujus cartule donationis post tradita complevi et dedi