Charter Document - 02173578

Charter Document - 02173578


Charter Number: 02173578
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam futuris quam presentibus quod ego Rotbertus miles de villa que vocatur Li que est in episcopatu Cabilonensi recognoscens me multum peccasse relinquo vanitatem hujus seculi omnesque pompas ejus et accipio habitum Sancti Benedicti in loco qui vocatur Cluniacus et dono Domino Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo ad eundem locum Cluniacum ubi domnus Hugo magis prodesse quam preesse videtur et fratribus ibidem Deo servientibus omnia que inantea narrabimus Igitur ego Rotbertus dono unum clausum quem tenet Constantius in villa Burciaco Item dono in villa Burgundese unam vineam que est super vineam Sancte Marie de Podio Item dono in villa Cintinniaco duas partes de silva quas ibi habebam Similiter in villa Cassiniaco unam vineam que vocatur Ascaler Convenientia quam fecerunt filii sui Durannus et Bertrannus cum patre suo de omne alodo quod habent vel habere debent vel quod eis evenit a parentibus suis ita ut si sine filiis legalibus migraverint totum ab integro remaneat Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio animarum suarum vel parentum suorum sine ullo calumpniatore S Rotberti qui hoc donum fecit S Duranni et Bertranni