Charter Document - 02173576

Charter Document - 02173576


Charter Number: 02173576
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Priscorum virorum usu informamur ut ex his de quibus in futurum nobis succedentes certos reddere volumus litteris mandare debemus ne oblivione deleantur Quapropter notum sit omnibus fidelibus quod ego Isnardus filius Girini Regensis actenus querelam habens contra monachos Sancti Petri Cluniensis de potestate que vulgo dicitur Sadriana de illa videlicet parte quam mihi debitam jure beneficii proclamabam ductus amore sancti Petri pro redemptione anime mee facio vuerpitionem Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis predicti loci de illa querela quam ibi juste sive injuste con querebam videlicet infra has terminationes a ponte Garifredi et sicut tangit podium vel montem qui vulgato nomine dicitur Bocchet et sicut dividitur cum terra que dicitur de Vuacheraz Infra has terminationes vuerpitionem ea ratione facio ut neque ego neque aliquis ex heredibus meis ab hodierna die et deinceps aliquam calumpniam inde inferre presumat monachis Sancti Petri Quod si presumpserit perpetue maledictioni succumbat et hec notitia firma permaneat in perpetuum