Charter Document - 02173574
Charter Number: | 02173574 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant qui sunt et qui futuri sunt quoniam Amelia mater Gaufredi Berardi et Richardi Beraldi et Hugonis clerici dedit Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo monachisque Cluniacensibus pro remedio anime sue antecessorum suorum in manu domni Hyvonis tunc prioris claustralis postea vero majoris Cluniacensis et in presentia Hugonis cellerarii et Arnulfi carpentarii et Alaardi de Castaneto ecclesiam de Casellis et cimiterium servos et ancillas prata et silvas aquas aquarumque decursus et omnem omnino terram cultam et incultam set et omne quicquid in eadem villa proprii juris possidebat quam videlicet villam a viro suo et filiis suis sibi in elemosinam supradicta Amelia retinuit quando vir suus honorem suum filiis suis divisit Quod sicut hoc donum Cluniaco coram domno Ivone fecit sic et postea Cabilonis apud Sanctum Chosmam idem firmavit coram Rainardo abbate Sancti Petri Cabilonensis qui eandem villam sibi querebat et monachis Cluniensibus auferre volebat et coram Duranno decano ejusdem abbatis monacho Hoc etiam donum sicut eadem Amelia fecit et confirmavit sic et filio suo Ricardo Beraldi auctorizare fecit coram Vuidone Sancti Chosme priore et coram Joceranno Sancti Petri similiter et alteri filio suo Gaufredo Beraldi laudare et concedere fecit teste Bernardo Ungro monacho set et tercium filium suum minorem Hugonem clericum supradicto Hugoni tradidit ad nutriendum ut quando excrevisset si fieri monachus vellet fieret Qui etiam Hugo juvenis quiquid mater sua dederat et laudaverat dedit et laudavit teste me qui hoc scripsi Leodegario Sciendum preterea de quodam servo nomine Humberto quem in eadem villa de Casellis superius memorata Amelia dederat et quem Landricus Grossus causa uxoris servi et filiorum ejus calumniabat quod postea Landricus ipse Casellis veniens uxorem et servum maritum uxoris et filios Deo et Sancto Petro monachisque Cluniacensibus coram Hugone cellerario dedit et jornale quod est secus condaminam de Confrazo quodque Durannus Bastardus laudante Humberto de Curtevas monachis eisdem dederat supradictus Landricus laudavit et concessit testibus Humberto de Curtevas et Uberto Ungro et Ilio de Crai