Charter Document - 02173568

Charter Document - 02173568


Charter Number: 02173568
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In sancta Dei ecclesia que est constructa vel edificata in honore sancti Petri que dicitur Grachiago ubi Arhnaldus sacerdos prehesse videtur igitur ego enim in Dei nomine Bernardo et Pernus et Godolendh pro amore Domini nostri Jesu Christi et pro redemptione animas nostras vel parentum nostrorum dono ad ipsa casa Dei vel ad ipsos sacerdotes qui cotidie ibidem adservit aliquit de hereditate nostra que nobis legibus hobvenit quia ipsa est hereditas in pago Vellaico in vicaria de Bassense in villa que dicitur Aulanetis Dono ad casa Dei et Sancti Petri cabanaria una que est indominicata quantum ad ipsa cabanaria aspicit vel aspicere videtur totum et ab integrum tibi dono ad ipsa casa Dei vel ad illo sacerdote qui cotidie ibidem adservit usque inquirendum est Et si ullus homo aut huna pressona qui carta ista inquietare voluerit ea hoctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti sit excommunicatus et habominatus et cum Dathan et Habiron in infernis sit demergatus et cum Juda traditore Domini participationem habeat et ad memoriam non perveniat ante Dominum Signum Bernardo et Pernus qui carta ista fierent et firmarent rogaverunt manus eorum firmant S Bernardo S Pesro S Godholendh Facta est carta in mense febroario feria V in luna XXVII regnante Philippo rege Wilgoneo scripsit