Charter Document - 02173567
Charter Number: | 02173567 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Constitutum est ut quisquis terras vel res secularias sibi adquirit tantum in vita sua usum fructus retineat post mortem vero ad ecclesiam hereditas reddeat Unde ego Avitus timens peccatum patris et matris mee qui tenuerunt malum usum in terra Sancti Petri de Graciago que fundata est in parrochia Sancti Marcelini de Monestrolio que terra vocatur in loco ad Soleneum dimitto ipsum malum usum et quod ibi adprehendere solitus eram ita ut post mortem meam aliquis heres meus vel ullus homo de genere meo non valeat ibi adprehendere aliquid Facio autem tali conventione hanc guerpitionem ut omnis qui voluerit eam infirmare et aliquid ibi accipere sit excommunicatus et ab ecclesia Dei separatus ita ut cum Juda traditore in infernum habeat porcionem nisi resipiscat et ad emendationem perveniat Usus vero in accipiendo talis est sex kalendarii sex madienses et duos agnos et sex messorenses et quartus de terra