Charter Document - 02173565

Charter Document - 02173565


Charter Number: 02173565
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Lambertus miles de Buxeria commutationem et concambium facio de infantibus Lidierde pro infantibus Guibergie invitatione et admonitione domni Stephani de Caviniis decani in presentia domni Ivonis Cluniacensis prioris laudante etiam domno Landrico Matisconense episcopo Cujus commutationis testes existunt domnus Ugo de Berziaco domnus Poncius miles de Solempniaco Arlebaldus prepositus de Verjassone Si quis autem heredum meorum vel persona aliquis hanc donationis cartam infringere temptaverit sciat se omnipotentis Dei iram et beati Petri offensam incurrere Postea vero lecta est hec carta apud Cavinias ante ecclesiam Sancti Taurini in presentia domni Ugonis abbatis Ego quoque Durannus ad vicem cancellarii hanc cartam firmare curavi