Charter Document - 02173564
| Charter Number: | 02173564 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1080 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus Dei cultoribus quia Bernardus de Germiniea pro redemptione anime sue dedit Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum et fratribus ejusdem cenobii tres vineas unam in villa que vocatur Campania duas in villa Guiriset Preterea mansum cujusdam mulieris Misie in villa que appellatur Boxerie cum omnibus appenditiis suis eo tenore ut ipse teneat in vita sua supradictis autem senioribus singulis annis donet pro vestitura duos panes [et] duo sestaria vini post mortem vero ejus totum ex integro idem seniores habeant Hujus rei testes sunt Bernardus Lancea Acuta et Bernardus Ruil
