Charter Document - 02173563
Charter Number: | 02173563 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti qui est trinus in nomine et unus in numero Conditor mirabilis rerum cum sit [] Itaque ego Gaufridus militari balteo accinctus atque castri Mauritanie comes notum esse volo omnibus orthodoxe fidei cultoribus quoniam avus meus Gaufridus comes atque vicecomes tam superbi sanguinis nobilitate quam mundanarum rerum famosissimus pro parentum suorum suaque salute necnon pro suarum sobolum incolumitate inter Gioginie fluvium castrumque Nogiomi quod situm est in Pertico in honore pretiosi martyris Dionisii sociorumque ejus magnifico opere basilice jecit fundamenta cujus operis partem pergit non exiguam prefatumque martyrem suis rebus pro tempore honoravit pollicens post operis expletionem ipsius basilice multo majora dare ut monachorum ordo ibi militaturus propulsa omni inedia pro sua omniumque salute perdia pernoxque cum omni tranquillitate preces Deo fundat Interea ergo improvisa mors in Carnotina urbe eum ab ecclesia matris Domini redeuntem furatus anticipavit gladiis inperfecto opere basilice quam ceperat Pater vero meus in ejus loco heres constitutus ad peragendum inceptum opus antequam obiret tota intentione totisque nisibus laborans monasterium ad unguem perduxit accersitisque episcopis dedicari fecit deinde ex sui juris rebus quas ad hoc opus aliunde emerat prout potuit competenter patris sui dona auxit atque coram episcopis omnique plebe cum laude filiorum et optimatum suorum de omnibus rebus quas vel ipse vel pater suus avus meus ecclesie contulerant vel ab aliis dari concesserant donum super beati Dionisii altare posuit atque ad augendum quandiu vixit que data erant summopere studuit Patre quoque viam universe carnis ingresso ego satis adhuc juvenculus heres pro eo constitutus cum inter hujus estuantis pelagi procellas multa pertulissem pericula tandem superne pietatis intuitu quiete data et otio velut patri et avo predictis equum ferens quod illos mille votis exoptasse perpendo adimplere disposui Cuncta igitur que avus meus paterque dederant cum ipso monasterio annuente Ricerio Senonensium archiepiscopo et laudantibus Carnotensis ecclesie canonicis et Tedbaldo comite consentiente et uxore mea Beatrice confirmante et omnibus modis faciente necnon Rotroco filio meo cunctisque optimatibus et militibus meis atque aliis hominibus meis benivola voluntate annuentibus tam adquisita quam adquirenda tam nominata quam nominanda trado concedo dono transfundo ad altare sublimis simorum apostolorum Petri et Pauli quod est situm in loco qui Cluniacus dicitur ubi domnus Hugo abbas preesse videtur monachique sub ejus imperio Domino Deo nocte dieque militant sine ulla contradictione et ex mea potestate in illorum voluntatem transmuto ita ut deinceps ipse domnus abbas et successores ejus habeant teneant possideant regant et dirigant secundum suum velle et posse Imprecor autem Ananie et Saphire mortem Judeque proditoris penam cunctis qui cupiditatis visco de rebus datis vel concessis quicquam temptaverint subripere vel minuere Hec omnia supra nominata vel inferius breviter expressa dono atque concedo vicum supradicte ecclesie adjacentem cum X prati agripennis totamque terram juris mei usque ad Rodnam fluvium et super ipsum fluvium duos farinarios ecclesiam quoque Sancti Hylarii que est sita super Ioginie fluvium cum decima et sepultura omnibusque appendiciis suis terram etiam Burcardi cum broilo terramque de Belseria allodium etiam quod post mortem matris sue Milesindis avus meus Gaufridus in Asconis villa sepe dicte ecclesie contulit nec non ecclesiam de Campo Rotundo cum Nigelle terra et omnibus appendiciis suis super Heram fluviolum in lo[co] qui dicitur Vivariis terram cultam et incultam cum pratis et silvis Res quoque servorum meorum morientium tam in edificiis quam in rebus aliis concedo saltus etiam meos consuetudinarios esse jubeo usibus ecclesie ediumque monachorum et remitto pasnadium porcorum suorum In Carnoteno oppido dono censum quarundam arearum In burgo Castri Dunensis ecclesiam Sancti Sepulchri quam avus meus Gaufridus servis suis ideo fundare permisit ut supradicte ecclesie Sancti Dionisii subjaceret ac monachis ibidem constitutis deserviret Concedo etiam meorum fidelium dona futura emptionesque quas monachi a meis hominibus quocunque modo agere potuerint et omnia data vel danda ab eis ita libere possideri ac haberi ut mei heredes succedentes neque per theloneum neque per vicariam neque per bannum neque per collocationem suorum militum neque per aliquam aliam consuetudinem quamvis modicam monachis vel suis inferant inquietudinem hominibus Et dono ad omnes edificaciones suas agendas omnes saltus meos excepto Pertico et in Castro Dunensi quinque stallorum salis ac carnis consuetudinem et meo assensu in loco qui Oratorius dicitur Vivianus filius Otardi cum Hugonis filii sui assensu terram unius aratri dedit Ego vero Gaufridus comes domino meo Tedbaldo palatino comite annuente in territorio Dunensi predicto loco dono ex mea parte X agripennos vinee in loco qui Fracta Vallis dicitur et in Morismi villa terram unius aratri medietatemque ecclesie de Margone atque molendinum de Ruitura cum tali molta qualem in manu mea habebat terram quoque de Bremerii Curte cum mediatoria ac terram Boeniaci cum mediatoria medietatem etiam Bebanis ville silveque que dicitur Ostingavis Hec itaque data atque in futuro danda ita concedo esse libera ut avus meus Gaufridus et pater meus Rotrocus sua suorumque fidelium dona libera esse sancierunt quatinus ego et uxor mea et progenies de nobis exitura peccatorum nostrorum veniam in hoc seculo adipisci mereamur et in futuro eterna gaudia bonis omnibus repromissa nanciscamur Ego Gaufridus comes donationem hanc laudo corroboro et manu mea sigillo S Beatricis comitisse que fecit et consensit S Rotroci filii eorum S Rotroci fratris comitis S Rodberti Pagani S Hugonis de Silic S Wilielmi Vuitardi S Genelonis S Walterii de Matella S Pagani S Salonis S Herberti de Arro S Fulcoii de Mezuerola S Reinaldi vicarii S Guiterdi S Gaufridi filii Wilielmi S Odonis de Re S Odonis Brisardi S Gaufridi Ridelli S Odonis Biguo S Aymerici filii Reinaldi Hanc cartam Gaufridus comes et uxor ejus Beatrix in concilio Meldensi cui domnus Hugo episcopus Diensis domni pape Gregorii vicarius presedit cuique etiam domnus Amatus Olerensis episcopus ejusdem pape vicarius interfuit una cum multis religiosissimis viris archiepiscopis episcopis abbatibus aliisque orthodoxe fidei cultoribus presentaverunt humili devotione petierunt quatinus supradicti pape vicarii cum laude atque assensu circumsedentium auctoritate apostolica premunirent atque indissolubili firmitate solidarent Quorum petitioni jam dicti vicarii congaudentes cartam hanc laudaverunt atque nullo contradicente nemine calumniante sed universa sinodo applaudente atque favente auctoritate Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et domni Gregorii pape sibi commissa inviolabiliter firmaverunt S Aganonis Eduensis episcopi S Hugonis Lingonensis episcopi S Walterii Cabilonensis episcopi S Landrici Matiscensis episcopi S Hugonis Nivernensis episcopi