Charter Document - 02173561
Charter Number: | 02173561 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti Amen Ego Willelmus de Warenna et Gundrada uxor mea volentes peregrinationem facere ad Sanctum Petrum in Roma perreximus per plura monasteria que sunt in Francia et Burgundia causa orationis et cum venissemus in Burgundiam didicimus quod non potuimus secure transire propter guerram que fuit tunc inter papam et imperatorem et tunc divertimus ad Cluniacum monasterium magnam et sanctam abbatiam in honore sancti Petri et ibi adoravimus et requisivimus sanctum Petrum Et quia invenimus sanctitatem et religionem et caritatem tam magnam ibi et honorem erga nos a bono priore et a toto sancto conventu qui receperunt nos in societatem et fraternitatem suam incepimus habere amorem et devocionem erga illum ordinem et illam domum super omnes alias domos quas videramus Sed dominus Hugo sanctus abbas eorum tunc domi non fuit Et quia longe ante et tunc magis habuimus in proposito et voluntate per concilium domini Lanfranci archiepiscopi quod ego et uxor mea faceremus aliquam domum religionis pro peccatis nostris et salute animarum nostrarum tunc visum fuit nobis quod de nullo alio ordine tam libenter quam de Cluniacensi eam facere vellemus Et ideo misimus et requisivimus a domino Hugone abbate et a tota sancta congregatione quod concederent nobis duos vel tres vel quatuor monachos de sancto grege suo quibus daremus ecclesiam unam quam de lignea lapideam fecimus sub castro nostro Lewiarum que fuit ab antiquo tempore in honore sancti Pancracii et illam daremus eis et tantum in principio terrarum et animalium et rerum unde duodecim monachi possent ibi sustentari Sed sanctus abbas prius valde nobis fuit durus ad audiendum peticionem nostram propter longinquitatem aliene terre et maxime propter mare Sed postquam nos perquisivimus licenciam a domino nostro rege Willelmo adducendi monachos Cluniacenses in Anglicam terram et abbas ex sua parte requisivit voluntatem regis tunc tandem donavit et misit nobis quatuor de monachis suis dominum Lanzonem et tres socios suos quibus donavimus in principio omnia que eis promisimus et confirmavimus per scriptum nostrum quod misimus abbati Cluniacensi et conventui quia noluerint nobis ante monachos mittere quam haberent confirmacionem nostram et regis quam eis perquisivimus de omnibus rebus quas eis donavimus et sic dati sunt michi et uxori mee monachi Cluniacenses in Anglicam terram Post mortem vero domini Vuillelmi regis cum filius suus Vuillelmus venisset in Anglicam terram propter regnum et multa fuisset discordia de regno et dubitatio de fine et ego in multis periculis cotidie monstraverit dominus Lanzo prior et monachi mei quod apud Cluniacum esset confirmatio mea quam feceram de rebus quas illis dederam in principio et quod ipsi inde nullum munimentum haberent et quod propter dubia et futura tempora deberem eis omnem securitatem facere de meis donis et concessis quod feci libenter consilio fidelium meorum per hanc alteram cartam meam Volo ergo quod sciant qui sunt et qui futuri sunt quod ego Vuillelmus de Warenna Surreie comes donavi et confirmavi Deo et sancto Petro et abbati et conventui de Cluniaco ecclesiam Sancti Pancracii que sita est sub castro meo Lewiarum et eidem Sancto Pancracio et monachis Cluniacensibus quicumque in ipsa ecclesia Sancti Pancratii Deo servient in perpetuum Donavi pro salute anime mee et anime Gundrade uxoris mee et pro anima domini mei Vuillelmi regis qui me in Anglicam terram adduxit et per cujus licenciam monachos venire feci et qui meam priorem donacionem confirmavit et pro salute domine mee Matildis regine matris uxoris mee et pro salute domini mei Vuillelmi regis filii sui post cujus adventum in Anglicam terram hanc cartam feci et qui me comitem Surreie fecit et pro salute omnium heredum meorum et omnium fidelium Christi vivorum et mortuorum in sustentacionem predictorum monachorum Sancti Pancracii mansionem Falemelam nomine totum quicquid ibi in dominio habui cum hida terre quam Eustachius in Burgemela tenet et ad ipsam mansionem pertinet mansionem quoque Carlentonam nomine quam domina mea Matildis regina dedit Gundrade uxori mee et michi et hoc concessit et confirmavit dominus meus rex Vuillelmus in auxilium ad fundandum novos monachos nostros totum quod ibi habuimus Et in Swamberga quinque hidas et dimidiam terram eciam que vocatur Insula juxta monasterium cum pratis et pascuis totam etiam terram quam ego in dominio habui intra Insulam in qua monasterium situm est cum molendino supra stagnum quod ibi juxta est posito et cum uno suburbano ibi juxtaposito Lewino nomine In Tuniaco terram que fuit Normanni virgam terre que vocatur Redrewoll et alteram virgam que vocatur Stanfordo in Wistedena duas hidas cum quatuor villanis et uno prato decimas quoque terrarum mearum et illas nominatim quas Richardus presbiter tenet et tenebit in vita sua ita quod post mortem ejus monachis remanebunt Concessionem feci eciam omnium decimarum quas homines mei ibi dederunt vel postea daturi sunt postea vero donavi eis Vualtonam cum omnibus liberis hominibus quos Gundrada cum ipsa mansione ibi de me tenuit quicquid ibi habui tunc inter duas aquas de Luna et Wellestream in terris et marisiis et pascuis et aquis cum hominibus et omnibus eorum serviciis et cum omnibus rebus ita quod duo hospicia michi et heredibus meis ibi per annum retinui unum in eundo in Everwykesyre et alterum in redeundo pro omnibus serviciis que mihi facere solebant homines de marisio in vecturis et summagiis per terram et aquam huc et illuc et pro omnibus aliis serviciis unde volo quod liberi et quieti sint erga me et heredes meos de omni servicio in perpetuum Et si ibi hospitamur plus quam bis in anno totum quod ibi de suo vel nos vel homines nostri quicumque illuc per annum per nos venerint super duo predicta hospicia expendimus computabunt et reddemus eis de nostro in fine anni super periculum animarum nostrarum Sic facio ego et sic faciam et sic volo quod faciant heredes mei ne propter hanc causam vertant elemosinam meam et suam in servitutem et rapinam sicut volunt salvari in die judicii Preterea donavi eis ecclesiam de Acra cum duabus carrucis terre ubi ego et Gundrada adhuc vivens proposuimus facere monasterium et domos et ponere monachos de monachis nostris Sancti Pancracii de quibus etiam posuimus primo in ecclesia castelli nostri de Acra et hoc promisit mihi dominus Lanzo quod faceret sic tamen quod prior et monachi de Acra semper subditi sint et in libera ordinatione prioris Sancti Pancracii Et prior et conventus Sancti Pancracii habeant et disponant domum de Acra sine omni contradictione sicut proprios monachos suos de claustro suo et sic faciam si Deus servaverit mihi vitam et sanitatem et si non possum perficere volo quod heres meus perficiat Et si heredes mei post me in suo tempore aliquam elemosinam fundaverint volo quod eam Sancto Pancracio submittant et semper Sanctum Pancracium capud honoris sui habeant et ibi se mecum reddant ubi jacet Gundrada uxor mea et ego cum ea reddidi corpus meum et ipsi similiter mecum faciant Omnes has antedictas res dedi Deo et sancto Pancracio et monachis ibi Deo servituris vivente et volente Gundrada uxore mea et Willelmo et Reynaldo filiis et heredibus meis sed post mortem Gundrade feci eis hanc cartam post cujus mortem donavi etiam eis pro anima illius et mea et omnium heredum meorum mansionem in Norfolk Hercham nomine totum quod ibi habui cum terra Pagani prepositi et cum omnibus liberis hominibus quorum censum idem Paganus ibi recipiebat Et hanc donationem meam volo quod heredes mei concessam et firmatam habeant quia eam concessit et confirmavit dominus meus rex Vuillelmus sicut alias fecerat pater suus Has omnes supradictas res donavi monachis ad habendum in perpetuum tam liberas et quietas ab omnibus causis et custumis et serviciis sicut eas liberas habui et sicut aliquis liber homo habet vel habere potest suum dominium vel dare suam elemosinam Et si eveniat quod rex terre aliquid inde querat vel hysagium vel danegeldum vel qualecunque geld vel servicium vel quamcunque rem ego quandiu vivam eas liberatas vel acquietatas faciam sicut meum dominium et heres meus post me et sui post eum similiter in perpetuum faciant de omnibus rebus quecunque solent vel poterunt vel unquam contingent in posterum ab aliquo domino vel homine requiri erga regem et omnes homines ut monachi semper sint in pace et sui omnes et omnia sua Pro qua re volo quod si aliqua contencio vel dissensio vel lesura vel aliqua injuria surgat inter homines Sancti Pancracii et me vel meos unde foris factura eveniat prior Sancti Pancracii semper capiat et habeat per me foris facturam et emandacionem de hominibus suis ne per hanc causam possint qui venturi sunt ledere et confundere homines sancti et sic volo quod faciant heredes mei Et si ego aliqua adhuc addidero vel heredes mei post me volo quod illa omnia tam libere donentur et habeantur sicut ego ista omnia donavi et quod ipsi similiter velint et faciant et volo quod sicut ego cresco crescant et res monachorum et sicut crescunt res et bona eorum quod crescat munus eorum et sic volo et laudo et precipio quod velint et faciant et servent heredes mei et firmum et stabile habeant quod ego feci et ego stabile et firmum habeo quod ipsi facturi sunt et qui contra hanc meam donacionem venerit vel eam in aliquo minuerit vel in pejus mutaverit iram et maledictionem Dei omnipotentis et celerem vindictam in corpore et in anima in hoc mundo et in die judicii incurrat et tota maledictio quam pater potest dare malis filiis suis ex parte mea super illum veniat Fiat Fiat Et quicumque hanc meam donacionem servaverit et defenderit et accreverit benedictionem omnipotentis Dei et gratiam in hac vita et in alia in corpore et in anima super se habeat et tota benedictio quam pater potest dare bonis filiis suis ex parte mea super illum veniat et maneat sine fine Amen Amen Similiter precor Dominum ut eveniat si heres meus post me vel suus post eum vel quicumque ex successoribus meis aliqua bona addiderit ad ea que ego donavi quicunque post eos contra illorum donationem venerit in malum veniat Deus contra illum in malum et quicumque eam defenderit et servaverit defendat eum Deus ab omni malo Preterea volo quod sciant monachi mei et heredes mei quod quando ego et Gundrada perquisivimus a domino Hugone abbate qui venerat ad loquendum cum domino meo rege in Normannia quod redderet nobis dominum Lanzonem priorem nostrum quem toto anno apud Cluniacum retinuerat unde tam commoti fuimus quod pene proposuimus dimittere inceptum nostrum vel auferre eis et dare ecclesiam nostram Majori Monasterio tunc etiam concessit nobis et promisit abbas ad multam deprecacionem quod si Deus cresceret domum nostram faceret eam sicuti unam ex magnis post mortem domini Lanzonis vel promociorem in aliquam majorem dignitatem quando monachi Sancti Pancracii miterent ad Cluniacum propter priorem mitterent eis in priorem unum ex melioribus monachis suis de tota congregacione quam scirent sanctiorem ad ordinem et ad animas regendas secundum Deum et sapienciorem ad domum gubernandam secundum seculum preter majorem priorem de Cluniaco et priorem de Caritate et quod ipse foret ad remanendum et nunquam removeretur nisi tam justa et manifesta esset causa quod nemo racionabiliter deberet contradicere et inde fecit nobis scriptum suum cum sigillo suo quod habeo Et hec perquisivimus quia timuimus ne dominus Lanzo cum redisset cito auferretur nobis quia rex quos meliores invenire potuit in dignitates ecclesie exaltavit et nobis audientibus requisivit ab abbate quod mitteret ei duodecim de sanctis monachis suis et eos omnes faceret episcopos et abbates in terra hereditatis sue quam ei dederat Deus Et eciam precogitavimus quod si nova adhuc domus et tenera sepe novum priorem haberet et in novas manus veniret nunquam ad magnum profectum perveniret et quia nolumus quod elemosina nostra in posterum in secularem servitutem verteretur tunc constitutum est inter nos et abbatem quod Cluniacus habeat omni anno quinquaginta solidos monete Anglice de domo Sancti Pancracii et sic libera sit ab omni alia servitute et exactione et geldo Et abbas de nulla ordinacione domus se intromittat super priorem nisi de observancia vel emendacione ordinis ubi prior emendare non potuerit per se neque de domibus suis si aliquas unquam per gratiam Dei sub se habuerit Sed prior Sancti Pancracii et conventus semper eas liberas habeant in sua ordinacione sicut eis fuerint donate et hoc volumus et fecimus quia in desiderio semper et spe fuimus facere domum et ponere monachos apud Acram castellum nostrum quam noluimus alibi nisi Sancto Pancracio esse subjectam Hanc donacionem et cartam meam feci dominum meum regem Willelmum apud Wyncesteram in consilio concedere et testimoniari per signum sancte Crucis de manu sua et per signa et testimonia episcoporum et comitum et baronum qui ibi tunc fuerint feliciter Amen Venientibus contra hec et destruentibus ea occurrat Deus in gladio ire et furoris et vindicte et maledictionis eterne Servantibus autem hec et defendentibus ea occurrat Deus in pace gracia et misericordia et salute eterna Amen