Charter Document - 02173558
Charter Number: | 02173558 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1078 - 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod ego Villelmus de Varenna et Gundreda uxor mea pro redemptione animarum nostrarum consilio et assensu Domini nostri regis Anglorum Guillelmi donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preest domnus Hugo abbas in eadem Anglorum terra ecclesiam Sancti Pancracii cum his que ad eam pertinent et terram duarum carrucarum in proprio in Svamberga cum villanis ad eam pertinentibus et unius in terra que nuncupatur et villam Falemelam ubi sunt tres carucatas proprie cum his omnibus que ad eam pertinent sicut tenebat eam supradicta uxor mea