Charter Document - 02173556
Charter Number: | 02173556 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus christianis tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus presbiter de Estriniaco donavi aliquid de hereditate mea Domino Deo et sancto Petro et ad locum Cluniacum et monachis ibi habitantibus scilicet unum campum in quo oritur fons que dicitur ad Naves Villa dicitur Chastanedus terminatur ab uno fronte via publica ab aliis partibus terra francorum In alio quoque loco aliud campum quod dicitur ad Pomeria et salzedum quod ipsi campo adheret et est vicinum jam dicto alio campo terminatur a duobus frontibus via publica ab aliis duabus partibus terra francorum de ipsa hereditate Isti duo campi sunt in parrochia Sancti Johannis de Estriniaco In parrochia de Chamloco donavi aliud campum qui vocatur antiquitus ad Chasnum terminatur ab una parte rivo currente et ab uno latere via publica et a tercia parte terra francorum In Varennas de Chamloco habentur tres campi de ipsis campis dono similiter Sancto Petro et monachis illam partem que michi jure hereditario advenit aliud quoque campum ipsi loco Cluniaco dono quod vocatur Mereleda in alio loco qui est predicto campo vicinus aliud campum quod terminatur ab una parte terra Sancti Petri et ab alia terra francorum Forestem quoque que vocatur Bruiroles simili modo dono Deo et sancto Petro et loco Cluniaco Cuidam autem cleri[co] cognomine Dodoni qui et nepos meus esse videtur donavi sive reliqui aliquam partem hereditatis mee ea convenientia ut quamdiu vixerit teneat de Sancto Petro et de monachis et nulli homini vendat aut donat vel quocumque modo impactet sed in vita sua teneat et serviat post decessum vero suum quieta et solida ad jam dictum locum Cluniacum et monachos ibi habitantes ex integro et absque ulla calumpnia revertatur Donavi quoque eis aliud donum quod non est pretermittendum scilicet pratum de Ponte sicut ego habui tenui et possedi in vita mea