Charter Document - 02173555

Charter Document - 02173555


Charter Number: 02173555
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi nomine Ego Bernardus miles cognomento de Glana dum infirmitate gravi laborarem venire feci ad me monachos de Cluniaco et petii ab eis misericordiam ut me reciperent in suam societatem quod et ipsi gratanter et honorifice fecerunt Ego quoque donavi eis aliquid de hereditate mea annuentibus filiis meis Berengario Humberto et Bernardo Est autem hoc quedam vinea que est sita in parrochia Sancti Johannis in villa que dicitur Hestriniacus in pago et in diocesi Cabilonense Jacet autem ipsa vinea in colle montis predicte parrochie in superiori parte predicte ecclesie et terminat a mane terra Sancti Petri a duobus autem partibus sicut jacet in longum terminatur duabus viis publicis superiori et inferiori nam a quarta parte terminatur terra francorum Continet autem ipsa vinea duas raissias In alio quoque loco in parrochia scilicet de Chamloco donavi eis illam partem quam habebam in prato qui est juxta pontem posito super rivum Grisonem quod erat in medio prati eorum scilicet octavam partem et novenam quam ego habebam juxta eundem quoque pratum unum campum donavi illis qui terminatur ab una parte via publica ab alia terra francorum a tercia terra Sancti Petri S Bernardi qui hoc donum fecit hanc cartam fieri rogavit S Berengarii filii ejus S Humberti filii ejus S Bernardi item filii ejus