Charter Document - 02173554
Charter Number: | 02173554 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H sup Cluny 137 (1) (p.2) Archives départementales de Saône-et-Loire - H sup Cluny 137 (2) (p.1) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Si famulorum meritis juste compellimur debite compensare lucra mercedis quanto jam pro remediis copiosius animarum divinis cultibus eterna debemus impendere et impensa legum soliditate servare Quapropter quecumque res sanctis Dei basilicis aud per principum aud per corumlibet fidelium donationes collate reperiuntur [bene et utileter ad posteritatis memoriam litteris transmittitur] Igitur in Dei eterni nomine ego Adalet Guadaldis filia Arsindis donatrix sum Domino Deo et Sancti Petri Cluniegi ecclesiam meam que dicunt Sancti Petri de Clarano et dono jam dicta ecclesia ad jam dictum cenobium cum omnia que habet [et] habere debet et quod Deus daturus est ad jam dictam ecclesiam et in nostro honore et in alia Est autem predicta ecclesia in comitatu Barchinonense in terminio de castrum Sancti Vincenti de maritima circa castrum Duriciorum Susprescripta quoque ecclesia cum omni que habet et habere debet sic dono Domino Deo et ad jam dictum cenobium Sancti Petri Cluniacensi potentialiter et votive ad suum plenissimum proprium propter Deum et remedium anime mee et parentorum meorum et de meo jure in suo trado dominio et potestate sine ullo ingan Et precipio ad filiis meis et filie et ad omni genere meo ut hoc donum confirment et observent Quod si ego donatrix aud ullus homo haud femina hanc donationem disrumpere voluerit nil valeamus sed in duplo componamus et inantea ista donacio firma permaneat omni tempore Actum est III idus decembris anno XXI regni Philippi [Franchorum] regis [et tempore domni Hugonis Cluniacensis abbatis] Signum + Adalet Guadaldis qui ista donacione feci et firmavi et testes firmare rogavi Petrus levita qui hoc rogatus scripsi in die et anno quo supra