Charter Document - 02173551

Charter Document - 02173551


Charter Number: 02173551
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1080
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domnus ac Beatissimus Papa Gregorius VII anno Pontificatus sui septimo in Basilica Lateranensi que et Constantiniana dicitur in honore salvatoris et beati Joannis Baptiste Concilium generale celebrans indicto cunctis silentio surrexit et dixit Noveritis fratres et consacerdotes nostri imo tota hec sancta Synodus cognoscat et sciat quia cum ultra montes multa sint Monasteria ad honorem Dei omnipotentis et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata inter omnia quoddam illis in partibus habetur quod quasi peculiare et proprium beato Petro et huic Ecclesie speciali jure adheret Cluniacense videlicet ad honorem et tutelam hujus sancte et Apostolice Sedis et ipsis primordiis principaliter assignatum et favente divina Clementia sub Religiosis et sanctis Abbatibus ad id usque dignitatis et Religionis pervenit ut ceteris Monasteriis quamvis multis antiquioribus quantum ipse cognosco in Dei servitio et spirituali fervore precellat et nullum in terra illa quod ego sciam huic omnino valeat adequari Nullus enim Abbas umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset Quin Abbates et Monachi hujus semper Ecclesie filii nullo modo degeneres extiterunt nec curvaverunt genua sua ante Bahal et Bahalim nec Hieroboam sed hujus sancte Romane sedis libertatem dignitatemque imitantes quam ab origine traxerunt nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem servaverunt Non enim alicui umquam aliene vel terrene potestati colla subdiderunt in sola beati Petri et hujus Ecclesie subjectione defensioneque permanentes Et idcirco volumus atque Apostolica authoritate firmamus et contradicimus ut nulla umquam persona parva vel magna sive potestas aliqua non Archiepiscopus non Episcopus nullus Regum Ducum Marchionum Principum Comitum nec etiam aliquis legatus meus supra illum locum et Monasterium umquam buccam suam aperiat aliquamve exerceat potestatem Verum juxta tenorem Privilegii nostri et antecessorum nostrorum authoritatem et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omnino possideat et tantummodo sub alis Apostolicis ab omni estu et turbine impugnationis respiret et in gremio hujus sancte matris Ecclesie ad honorem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli in perpetuum dulcissime quiescat Et ita vertens se Domnus Papa ad dexteram partem synodalis Conventus percunctatus eos dicens placet ita vobis Laudatis Responderunt placet laudamus Vertens se iterum in sinistrum eodem modo interrogavit Eodem quoque modo responsum est a sancto Conventu placet laudamus post hec verba stando in Turono Pontificali perorata Domnus Papa sedit