Charter Document - 02173548

Charter Document - 02173548


Charter Number: 02173548
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi millesimo octuagesimo terciodecim[o] die mensis januarii indictione tercia monasterio Sancti Petri qui dicitur de Cluniaco Ego Albertus filius quondam Ariprandi qui fuit de loco Presiate qui professus sum ex nacione mea lege vivere Longobardorum offertor et donator ipsius monasterii Apostolus dixit Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquit contulerit rebus justa Octoris vocem in hoc seculo centuplum accipiet insuper quod melius est vitam possidebit eternam Ideo ego qui sum Albertus dono et offero pro anime mee et Teiperge et Isengarde seu Johanni mercedem hoc est pecia una de terra in qua edificium est inceptum ad monasterium faciendum in honore sancti Egidii et omnia que ad ipso monasteri pertinent juris mei quam habere visus sum in loco Monte qui dicitur Vergese et jacet allocus qui dicitur Fontanella Simulque per hanc cartam offersionis dono ego qui sum Albertus in eodem monasterio Sancti Egidii sive cum omnibus rebus ad se pertinentibus una cum finibus terminibus accessionibus et usibus aquarum aquarumque deductibus cum omni jure acjacensiis et pertinenciis earum districtis et condiciis omnia in omnibus Que autem istis rebus omnibus juris mei supradictis una cum accessionibus et ingressibus earum qualiter superius decernitur in omnibus ab hac die in eodem monasterio Sancti Petri dono et offero et per presentem cartam offersionis ibidem habendum confirmo faciendum exinde a presenti die a parte ipsius monasterio aut cui pars monasterio dederit jure proprietario nomine quicquit volueritis sine omni mea et heredum meorum contradictione Quidem et spondeo atque promitto me ego qui sum Albertus una cum meis heredibus a parte ipsius monasterio Sancti Petri aut cui pars ipsius monasterio dederit istis rebus omnibus qualiter supra legitur in omnibus ab omni homine defensare quit si defendere non potuerimus aut si a parte ipsius monasterio exinde aliquit per quodvix ingenium subtrere quesierimus tunc in duplum eadem offersio ut supradictis rebus omnibus a parte ipsius monasterio restituamus sicut pro tempore fuerint melioratis aut valuerint sub estimacione in consimilibus locis Hanc enim cartam offersionis pagine Einrici notarii sacri palacii tradidit et scribere rogavi in qua subter confirmans testibusque obtoli roborandam Actum foris civitate Laude infra monasterio Sancti Marci feliciter Signum manu istius Alberti qui ac carta offersionis fieri rogavit [] Signum manuum Anselmi et Enrici seu Johanni testium Ego Erlembaldus notarius sacri palacii rogatus subscripsi Ego Enricus notarius sacri palacii scriptor ujus carte offersionis post traditam complevi et dedi