Charter Document - 02173547
| Charter Number: | 02173547 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1079 - 1080 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae Galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Ego Raimundus qui benefitium ex rebus Sancte Crucis per largitionem domni Rainerii episcopi Aurelian[ens]is teneo notum esse volo cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie curam gerentibus quia postulaverunt me monachi Cluniacensis monasterii ut eis terram que dicitur Cannaveria et aliam terram quam Mansiumcellas vocant quas avunculus meus Ingelbaldus Sancto Petro Cluniacensi et monachis qui in loco qui dicitur apud Pontem Unsantie deserviunt cum omnibus appendiciis suis reliquerat pro redemptione anime ejusdem avunculi mei et matris sue et mee et ut domnum Girardum monacum faciant concedo et concedente domno R[ainerio] Aurelianensi episcopo cujus largitione prefatum benefitium habebam ceterisque parentibus et amicis meis concedentibus sicut petierant voluntati eorum concessi eo pacto ut uno quoque anno in festivitate Sancte Crucis que est in maio prefati monasterii monachi episcopo Sancte Crucis libram unam cere pro recognitione exsolvant Quod si in prefata cera reddenda tardi extiterint postmodum reddant et rem suam non perdant Hec vero cartula ut sit firmior manu propria subter firmavi Signum Rainerii Aurelianensis episcopi Signum Hilgodi decani Signum Hugonis precentoris Signum Renchonis subdecani Signum Mauritii archidiaconi Signum Johanni archidiaconi Datum Aurelianis publice anno Philippi regis xx Signum Odonis cancellarii
