Charter Document - 02173546

Charter Document - 02173546


Charter Number: 02173546
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Hugo Trecassine ecclesie nominatus episcopus atque universus clerus ejusdem ecclesie sub nostro ducatu celesti regi militans omnibus ubique fidelibus tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quia Fredericus miles presentiam nostram adiit postulans quatinus ecclesiam Waie que nostre dioceseos erat atque altare Cesanne quantum ipse in dominio habebat seculari conditione liberaremus et ad serviendum inibi Deo monachis ecclesie Cluniacensis tranquilla et quieta redderemus Nos vero communi utilitati consulendo et in posterum previdentes adquievimus saluberrime peticioni ejus cupientes beneficiorum Sancti Petri atque elemosinarum justorum fieri participes redditis prius nobis quecumque supradicti militis juris fuerant salvis quoque omnibus que sunt pontificalis dictionis synodis dico et paratis ceterisque nihilominus que antecessores nostri ecclesiastico jure tenuisse noscuntur et ut monachi inibi servientes aut servituri subjectionem katholice debitam episcopis reddere procurarent Igitur concessimus eis totam supradictam ecclesiam excepta sexta parte corporis ecclesie annuentibus dominis Ansoaldo scilicet atque Galgero quorum beneficium erat reliquam vero partem itidem donare molimur si prius pacifice adquirere poterimus Altaris vero supradicti illud totum quod in Domino presentialiter habemus perpetua largitione tradimus annuentibus dominis Warnerio et Gotifrido de quibus tenere videmur ceterum quod restat si possibilitas adquirendi fuerit similiter donamus Istis denique ego Fredericus addo etiam totam medietatem prediorum meorum Denique pro talibus donis ego Hugo episcopus consentiente toto clero nostro ecclesiam supradictam et monachos in ea habitantes ab omni laica inquietudine inmunes fore sancimus atque anathemate prohibemus ita ut nulli mortalium obnoxii maneant nullumque carnale servicium exhibeant preter orationes et elemosinas et ea que ad salutem animarum pertineant Actum Trecis publice in capitulo Sancti Petri ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M et LXX nono anno regnante in celis Domino nostro Jesu Christo sedente Gregorio papa in Romana cathedra incubante Phylippo rege in Gallia tenente Tetbaldo comite Trecas Hugone secundo ejusdem urbis episcopo Sunt autem testes hujus cautionis Gosbertus archidiaconus Nocherus archidiaconus Stephanus prepositus Arnulfus cantor Winencus prepositus Hugo et Petrus servientes Hildebertus decanus idem Fredericus cujus fuit donum Ego Giraldus propria manu scripsi S Hugonis episcopi S Odonis decani