Charter Document - 02173541
Charter Number: | 02173541 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1079 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Raimundus Fulconis fraterque meus Fulco archidiaconus uxor etiam mea Ermesindis notum fieri volumus tam presentibus quam futuris omnibus sancte Dei ecclesie cultoribus et catholicis viris quod ea que in transitoria et seculari vita gesseramus recolentes et ut quemque fidelem decet christianum ad memoriam reducentes intelleximus nos in multis graviter deliquisse et eum cui a nobis de omnibus male gestis districto judicio ratio erat reddenda modis pluribus offendisse communi igitur consilio volentes illatas ei offensiones placare constituimus ei de nostro communi partem aliquam exhibere Habebamus autem ecclesiam in loco qui dicitur Castrum Serris quam ad salutem animarum nostrarum et ad peccatorum nostrorum remedium in honore a nobis offensi creatoris beatis apostolis Petro et Paulo domno etiam Hugoni abbati Cluniacensi ejusque successoribus fratribus insuper Cluniaci Deo servientibus cum omnibus ejus appendiciis cum eis videlicet que tunc temporis habebat queque in futuro acquisitura erat concessimus ut haberent et in perpetuum absque ullius successoris nostri calumpnia tenerent eo videlicet tenore ut fratres ibi aliquod ponerentur qui monachorum regulam observarent et ordinem Beati Benedicti et Cluniacensis ecclesie pro fratrum modulo tenerent pro nobis etiam Deum aliquando ut nobis misereretur pro posse interpellarent Ut ergo ista donatio rata et sine termino inconvulsa habeatur subscripsimus utrumque et donationis testes et de donatione facti privilegii idoneos corroboratores Privilegium factum corroboravi in primis manu mea signum meum inscribens ego Raimundus Fulconis vicecomes corroboravit et frater meus Fulco archidiaconus uxor etiam mea Ermessindis punctum laudationis imprimens corroboravit apposuit et signum Berengarius Ausonensis episcopus Super his apposuerunt corroborationis signa amici et fideles nostri clerici et laici Actum est hoc apud Cluniacum VII kal decembris anno incarnationis Dominice MLXXVIIII indictione II epacta XXVI regnante rege Philippo anno XX Fulco archidiaconus + Raimundus vicecomes + Ermessindis vicecomitissa + Ego Wilelmus diaconus precepto Fulconis archidiaconi scripsi et subscripsi