Charter Document - 02173540

Charter Document - 02173540


Charter Number: 02173540
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Patris et Filii videlicet et Spiritus sancti uni Deo in Trinitate conregnanti per numquam finienda secula seculorum Amen Dum homo in interioribus archana cogitans quatenus agere studeat unde omnipotentem Dominum sibi placari queat illi soli gratie referende sunt a quo omne bonum collatum esse dignoscitur dum licuerit cuilibet perficere quod recto animo cogitaverit videat homo et solerti mente evigilare procuret ne de factis pravis suis elationis ruinam incurrat aut quod deterior est deficiens penitendo quod fecit et pro benedictionem duplicem anime sue adquirat condempnationem quoniam non inchoantibus sed perseverantibus coronam bone retributionis adtribuitur Nunc denique cognoscendo hec ego Aldefonsus divina gratia imperator totius Hispanie elegi inspirante Deo ex quo accepi a Domino pro salute anime mee ut humiliter offeram Domino non ut rem infringam quod feci quod nefas est dicere sed pravitatis mee factis in cunctis decerno munere stabilitum ut in exitum premium obtineam beatum et ideo ego jam dictus Adefonsus imperator sicut dixi propter eternam retributionem facio vobis patronibus meis sanctis videlicet Petro et Paulo gloriosissimis apostolis quorum reliquie recondite esse creduntur in locum quorum basilica cernitur esse fundata quod dicitur Cluniacus et domno Hugoni abbati et fratribus qui sub ejus regimine constituti sunt tam etiam his qui hic sunt permansuri quam etiam aliis qui regulam Sancti Benedicti observaverint concedo atque offero unum monasterium meum quod mihi ex parte ante decessorum meorum hereditario jure et juste usque ad me descendit et vocitatur Sancta Maria in Nazara subter illum castrum quod est juxta ipsam viam que ducit apud Sanctum Jacobum Et iterum illi offero ex hoc quod habeo accepi sicut propheta nos ammonet dicens Vovete et reddite Domino Deo vestro iccirco offero per hujus testamenti vigorem jam dictum monasterium Sancte Marie ut dehinc cum omni quiete possideatis cum omnibus villulis vel villas tam eremas quam et populatas sicut sonant vel continentur in sus scriptis ex integro tamquam Ganabit usque Moeriam et Ganaberit vobis offero Ita concedo vobis ipsum monasterium jam dictum Sancte Marie cum omnibus adjacentiis vel ad prestationibus suis domos videlicet vineas terras cultas vel barbaras montes aquas cum aqueductibus suis cum exitibus et regressibus earum rerum per suis locis tam antiquioribus terminibus seu cum omni sua pertinentia cum hominibus ibi habitantibus vel qui ibi habitaturi sunt et qui ad vestram concurrunt ordinationem et qui in cunctis vestram adimplent jussionem et non permitto scurro fisci regali qui ibidem disturbationem faciat nec modice nec contaminetur eorum januas non pro rausso non pro homicidio non pro fossadaria non pro ullo usu vel regali calumpnia aut servitio sed liberum et intemeratum eum vobis concedo propter remedium anime mee vel parentum meorum ut Dominus tribuat nobis beatam vitam et requiem sempiternam Hec omnia quidem offero per hujus testamenti vigorem atque possidendum esse concedo pro victu atque vestitu servorum Dei in ipso monasterio Deo servientium vel in elemosinis pauperum hospitumque et peregrinorum Et nunquam hoc factum meum a me vel ab aliquo meorum sit violatum disruptumve aut contaminatum ita ut ab hoc die et tempore ipsum monasterium cum omnia bona sua sicut suprascriptum est de meo jure regali sit deletum et in vestro dominio redactum et confirmatum et quicumque post me in hoc regno successerit et istum testamentum infringere temptaverit sive rex sive comes aut qualibet potestas quecumque sit sit ille Deo reus et a communione omnium fidelium extraneus et a corpore Domini nostri privatus per longum tempus id est per omnia secula et cum Juda Domini proditore simili dampno et pena multetur et hoc meum [testamentum] semper maneat firmissimum Factum seriem testamenti paginolam sub die quod est III nonas septembris era MCXVII Ego Aldefonsus divina gratia imperator Ispanie vobis patronibus meis P[etro] necnon et P[aulo] sive domno Hugoni abbati et cuncte Cluniacensi congregationi in hoc testamento quod fieri jussi et relegente audivi manu mea signum injeci Sub Christi nomine Ielvira proles magni imperatoris Fredenandi et gloriosi principis et Sanctie regine filia confirmavi Ranemirus Garsie regis filius confirmavi Sub Dei timore Ermensinda G[arsie] regis filia confirmavi Sub ejus auxilio Scenna soror ejusdem confirmavi Ineffabilis misericordia Christi Pelagius Legionensis episcopus confirmavi Sub Christi timore Bernardus Palatine sedis episcopus confirmavi Sub Dei nomine Scenerus Burgensis episcopus confirmavi Comes Moninus Gunsulbiz confirmavi Comite Gunsalbus Salvatoriz confirmavi Comes Petrus Asuriz confirmavi Senior Didacus Albarez confirmavi Senior Sceneno Furtunionis confirmavi Didagus Gunsalbiz confirmavi Rodericus Gunsulbiz confirmavi Comes Didagus Assuriz confirmavi Comes Martinus Adfonsa confirmavi Fredinandus Verenadiz confirmavi Pelagius Gomiz confirmavi Item Pelagius Vellidiz major in domo regis confirmavi Petrus Johannes majorinus hic in Nazara et Locronius et Calagorra confirmaverunt