Charter Document - 02173539
Charter Number: | 02173539 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1079 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego gratia Dei rex Francorum Phylippus nomine dono et concedo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum in manu domni Hugonis abbatis et omnium abbatum qui in eodem loco futuri sunt post eum in eternum locum qui dicitur Sancti Martini ad Campos quem pater meus Hainricus fundavit ut habeant et possideant in perpetuum cum omnibus appendiciis ad eundem locum pertinentibus [id est terris vineis] sicut Engelardus abbas possedit in vita patris mei et in tempore meo salva subtectione debita sancte matris ecclesie Parisiacensis Facio autem hanc donationem pro remissione peccatorum meorum et genitoris genitricisque mee et omnium regum Francorum antecessorum meorum ut cum omni libertate et quiete absque ulla calumpnia alicujus viventis persone vel potestate prefatus locus Cluniacus possideat ut Deus omnipotens intervenientibus beatis apostolis suis Petro et Paulo regnum et vitam nostram cum pace et tranquillitate disponat in presenti seculo et in futuro sempiterna gaudia concedat Ut autem hec donatio firma et stabilis atque inconvulsa permaneat hoc preceptum manu propria firmo et corroboro ac sigillo proprio sigillare precipio testibusque firmandam trado Signum Phylippi regis Francorum Si quis autem hoc donum vel preceptum calumpniari temptaverit iram omnipotentis Dei et omnium sanctorum ejus incurrat et insuper regia potestate constrictus vendicare nequeat quod reppetit usque dum a calumpnia recedat S Aguanonis Eduhensis episcopi Signum comitis Rainaldi de Nivernis S Rotberti de Alliaco S Gautheni de Clamiciaco S Ebonis de Montecelso Hujus rei testes sunt et confirmatores canonici ipsius loci Gausfredus prior Eustachius Gislebertus Daimbertus Gauterius II Minardus Guoisbertus Malfredus Bernardus Ugo Rotbertus Araudus Actum publice apud Sanctum Benedictum de Floriaco anno incarnati Verbi millesimo LXXVIIII anno regni nostri XVIIII Ego Gislebertus ad vicem Rotgerii cancellarii relegendo subscripsi