Charter Document - 02173538
Charter Number: | 02173538 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1079 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris mortalibus quod ego Sigaldus filius Narduini de Sareras reminiscens enormitatem peccatorum meorum et audiens Dominum dicentem in Evangelio Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et alibi Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet non potest esse meus discipulus ideo ego renuntio mundo et omnibus pompis ejus et gaudens suscipio sancte religionis habitum secundum regulam Sancti Benedicti in loco qui vocatur Cluniacus ubi domnus abba Hugo magis videtur prodesse quam preesse ideoque concedo et trado Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et fratribus in predicto loco Deo servientibus aliquid de hereditate mea que obvenit mihi ex parte matris mee Eufemie hoc est in villa Miciaco unum mansum et omnia que ad ipsum pertinent in vineis campis pratis silvis in villa Chliger unum mansum in loco qui vocatur ad Fontana Oisaini et omnia que ad ipsum pertinent in villa Bruelis unum mansum et omnia que ad ipsum pertinent similiter in ipsa villa medietatem unius prati quod habebam cum Sigaldo consobrino meo in eadem villa terra de Labalosa et boscum de Tremblet meam partem in villa Montari unum mansum et omnia que ad ipsum pertinent in boscum de Grangas meam partem quam ibi habebam in boscum de Cenva omnia que ibi habebam Firmatores istius carte sunt fratres mei Stephanus et Gausmarus Et ideo ego Sigaldus consentio eis duos manso[s] de hereditate mea in villa Sareras in vita illorum et post mortem eorum revertantur ad sanctos apostolos Petrum et Paulum et ad locum Cluniacum In tali ergo tenore consentio eis istos duos mansos ut omnia que suprascripta sunt ore laudent et manibus confirment S Sigaldi qui donavit et ipse firmavit S Stephani et Gausmari fratrum ejus S Gausceranni avunculi ejus S Rannaldi consobrini ejus S Arlebaldi prepositi de Cavinias S Udalrici Barbut prepositi S Sigaldi consobrini ejusdem S Arduini consobrini ejus S Hysnardi S Nazaree uxoris patris ejus S Udalrici matricularii ecclesie de Gliget S Ildini et Heldradi de Buchec Si quis autem huic dono calumpniam inferre voluerit iram omnipotentis Dei incurrat nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit Actum apud Cluniacum V kalendas augusti anno incarnationis dominice MLXXVIII[I] epacta XV indictione II presidente in ecclesia romana apostolico domno Gregorio VII regnante in Fra[n]cia rege Philipo anno XIX regni ejus Omnia hec que in ista carta scripta sunt sita sunt in episcopatu Matiscensi