Charter Document - 02173537

Charter Document - 02173537


Charter Number: 02173537
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1079
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Jodhserannus et uxor mea Odila audientes Dominum dicentem in Evangelio Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et in alio loco Nisi quis renunciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus renunciamus mundo et omnibus pompis ejus reminiscentes enormitatem peccatorum nostrorum et suscipimus gaudentes sancte religionis habitum secundum regulam Sancti Benedicti in loco qui dicitur Cluniacus ubi domnus Hugo abba preesse et prodesse pariter videtur Ideoque concedimus et tradimus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et fratribus in predicto loco Deo servientibus aliquid de hereditate nostra pro remissione peccatorum nostrorum seu parentum nostrorum vivorum ac defunctorum Volumus autem notificare quod ipsa hereditas accidit nobis ex parte uxoris mee quam sibi dedit pater suus Oddo et mater sua Engelburda hereditario jure In episcopatu vero Lugdunensi hec hereditas habetur videlicet in villa Varennas vocatur damus quicquid ibi habemus in ecclesia sive in terra sive in servis et ancillis similiter in Varenetis quicquid ibi habemus sive in terra sive in servis seu in molendinis in Mastriniaco vero quicquid ibi habere videmur in Bosserolas quicquid ibi habere videmur in alia villa que vulgo dicitur Fores mansum Tettardi in villa que Altus Mons dicitur mansum unum item in villa cui dicitur Vilared duos videlicet mansos et unum molendinum et quicquid ibi habemus sive in campis sive in silvis Itidem in villa Domni Martini mansum Oldefredi et quicquid ibi habemus mansum vero de Vilare Puteth in territorio vero Vensonticensi terciam partem ecclesie in villa que dicitur Alfey Filii Jozeranni Jozerannus videlicet et Guido Dei et sancti Petri et domni Hugonis abbatis potestati se attribuerunt eo videlicet tenore ut si uterque vel eorum alteruter sine filio moreretur hereditas Dei et Sancti Petri post eorum discessum haberetur Ut hoc inconvulsum et firmum maneat in perpetuum confirmamus testificatione testium S Jozeranni qui hoc donum fecit et uxoris ejus Odile S Jozeranni filii ejus S Vuidonis Si quis autem huic dono calumpniam inferre voluerit iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli super se provocet nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit Actum est hoc apud Cluniacum VIII kalendas junii anno incarnationis Dominice MLXXVIII epacta XV indictione II presidente romane ecclesie apostolico domno Gregorio VII regnante Francorum rege Philippo anno XVIIII regni ejus