Charter Document - 02173534

Charter Document - 02173534


Charter Number: 02173534
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1079
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Landericus Matisconensis frater et coepiscopus noster ad apostolorum limina veniens conquestus est apud nos ecclesie sue jura a te sibi auferri que de predecessorum suorum temporibus etiam simoniacorum quiete visa est possidere Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus ut que bona temporibus irreligiosorum ecclesia sine molestia tenuit eisdem sub pastore religioso in Romana ecclesia ordinato privari absque ratione non debeat Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas super quibus predicta Matisconensis ecclesia queritur si usque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit deinceps quoque aut quiete retinere permittas aut concambium competens reddere studeas Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere volumus fratrem nostrum Diensem episcopum et sancti Pauli abbatem negotio huic interesse quatenus eorum adhibita diligentia finem lis invenire rectum et congruum valeat ac ulterius inter vos dissensio nulla remaneat Sine concordia namque neque religiositatem dicimus quidquam valere neque aliud opus etsi bonum videatur aliquid esse Data Rome decimo octavo kal maii indict secunda