Charter Document - 02173532
Charter Number: | 02173532 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1079 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei N venerabili Cluniacensi abbati et carissimo fratri salutem et apostolicam benedictionem Si Romani ad vestras partes sicut vestrates ad nos sepe venirent frequentius tibi literis seu verbis qualiter circa nos geruntur que terrena sunt vel celestia indicaremus sed quia dum satis intendis aulicos nutrire de rusticis parum tibi est cure ultra hec debes ad memoriam reducere quia pauper noster et pius edemptor sic in celo angelos pascebat ut in terris peccatores non solum non despiceret sed etiam cum eis cibum sumeret Cur frater carissime non perpendis non consideras in quanto periculo in quanta miseria sancta versatur ecclesia Ubi sunt qui se sponte pro amore Dei opponant periculis resistant impiis et pro justitia et veritate non timeant mortem subire Ecce qui Deum videntur timere vel amare de bello Christi fugiunt salutem fratrum postponunt et seipsos tantum amantes quietem requirunt Fugiunt pastores fugiunt et canes gregum defensores Invadunt oves Christi nullo contradicente lupi latrones Tulisti vel recepisti ducem in Cluniacensem quietem et fecisti ut centum millia Christianorum careant custode Quod si nostra exhortatio apud te parum valuit et apostolice sedis preceptum in te obedientiam non invenit cur gemitus pauperum lacryme viduarum devastatio ecclesiarum clamor orphanorum dolor et murmur sacerdotum et monachorum te non terruerunt ut illud quod apostolus dicit non postponeres videlicet Caritas que sua sunt non querit et illud in corde ut soles haberes Qui diligit proximum legem implevit Quid tibi dicent B Benedictus et Gregorius quorum alter precipit ut per annum probetur novitius alter vero prohibet ut ante triennium miles non efficiatur monachus hec ideo dicimus quia quod vix aliquis princeps bonus invenitur dolemus Monachi vero Deo miserante sacerdotes et milites et non pauci pauperes per diversa loca qui Deum timent reperiuntur principes autem Deum timentes et amantes in toto occidente vix aliqui inveniuntur Omittimus jam de hac re tibi scribere quia confido de misericordia Dei caritas Christi que in te solet habitare me vindicando cor tuum transfodiet et quantus mihi dolor esse debeat de bono principe ablato matri sue ostendet Quod si non illo pejor ei successit in regimine possumus habere consolationem Preterea monemus fraternitatem tuam ut in talibus cautius te habeas omnibusque virtutibus dilectionem Dei et proximi preponas Hec etiam te compellant ut manum orationis nobis porrigas omnesque fratres tibi creditos ad hoc provocare studeas ut merearis de virtute in virtutem proficere et ad perfectionem summe caritatis pervenire Data Rome quarto nonas januarii indictione secunda