Charter Document - 02173530

Charter Document - 02173530


Charter Number: 02173530
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo Cabillonensis comes ad memoriam reducens me multis modis carnaliter peccasse et multa in Deum commisisse antecessores etiam meos divino auxilio plurimum indigere memor insuper et juditii futuri et pene non temporanee sed miserabilis et eterne ad remedium anime mee et Tetbaldi patris mei comitis supradicte civitatis et ad salutem ceterorum parentum meorum beatis [apostolis] Petro et Paulo et domno abbati Cluniacensi Hugoni in silva mea Brenniaco concessi ut omnes monachi qui apud Carmesam beatorum apostolorum obedientiam custodirent ligna ad ignem faciendum ad reficiendas domos ad clausuras faciendas ad omnia etiam sibi necessaria acciperent porcos in ea quotquot haberent et quandiu vellent enutrirent nemini tamen extraneo darent de ipsa aliquid vel venderent Quod in ea silva monachis concessi hoc idem ejusdem ville rusticos super terram Beati Petri demorantes habituros laudavi Factum est hoc et concessum mediatore Petro monacho qui tunc temporis supradicte ville obedientie preerat quique mihi pro ea concessione octoginta solidos dedit uxori mee XX prepositis meis Siguino et Rocleno XV Ut hec concessio firma in posterum haberetur testes qui concessioni intererant quilibet videat subnotatos Testis Roclenus episcopus Testis dux Oddo Testis Siguinus prepositus Testis Roclenus prepositus Si quis de hac concessione beatis apostolis vel abbati vel monachis suis injuriam fecerit subjaceat judicio Dei et cum Datan et Abiron perpetue dampnationi