Charter Document - 02173528
Charter Number: | 02173528 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1078 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Wido aliquando comes Matisconensis perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi immo quam nocuus et illecebrosus ad eternam dampnationem misericordia Christi me visitante et inspirante pro ejus amore ex toto renuntiavi seculo et contuli me ad memoriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli in monasterio Cluniaco ut de cetero ibidem regulari discipline subditus penitentiam agerem peccatorum meorum Preterea pro meis parentibus et pro me ipso donavi ad memoriam et ecclesiam sanctorum apostolorum omnia que infra sunt annotata id est has villas Blandens et omnes clausos et clausarios silvas et aquas et pascuaria et omnia appenditia Doblens et quicquid ibi appendit mansos et omnes consuetudines que in aliis villis sunt huic appendentes Lammura et quicquid ibi appendet Planneisel et servos qui ibi morantur et quicquid appendet Levoretum et omne quicquid ei appendet Vernedum et silvas et prata et omne quicquid appendet Venda quam dominici asini persolvebant apud Lodons data est et condonata et omnimodis interdictum ne ulterius persolvatur Osan et mansos et silvas et aquas et omnem usuarium fructum qui appendet hec omnia donavi et delegavi potestiva manu absque omnium hominum contradictione Deo et sanctis ejus apostolis ad usum servorum Dei in prefato monasterio Deo servientium videlicet perpetuo jure tenenda et possidenda Et si quis in predictis calumpniam vel molestiam ullo modo intulerit durissimam virgam et disciplinam Dei omnipotentis in hoc seculo exp[er]iatur quia non est dignum optare cuiquam ut in perpetuum dampnetur Actum Dominice incarnationis anno MLXXVIII domno Gregorio VII apostolice sedi presidente et Francorum rege Philippo regnante