Charter Document - 02173526
| Charter Number: | 02173526 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1078 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Seguinus perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi immo quam nocivus et illecebrosus ad eternam dampnationem misericordia Christi me visitante et inspirante pro ejus amore ex toto renunciavi seculo et contuli me ad memoriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli in monasterio Cluniaco ut de cetero ibidem regulari discipline subditus penitentiam agerem peccatorum meorum Preterea pro meis parentibus et pro me ipso donavi ad eandem memoriam et ecclesiam sanctorum apostolorum apud Cassanias unum mansum [] omnia que ibi habebam in alodo
