Charter Document - 02173523

Charter Document - 02173523


Charter Number: 02173523
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1078
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus in eternum manifestum sit quoniam ego Bernardus comes Bisildunensis videns quedam monasteria que mihi succedebant ex propinquitate antecessorum et parentum meorum a monastico ordine et regulari vita penitus deviasse pro remissione peccatorum meorum atque remedio animarum patris mei et matris mee in melius ordinare disposui Hoc igitur salubri consilio accepto auctoritate meorum hominum dono sub legali descripto omnipotenti Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniaco atque abbati venerando domno Hugoni et omnibus successoribus ejus quandiu locus Cluniacus in ordine perstiterit electionem et dominationem monasterii Sancti Petri Campi Rotundi atque monasterii Sancte Marie quod dicitur Arulas simulque monasterii Sancti Pauli Vallose ut teneant et ordinent predicta monasteria secundum regulam Sancti Benedicti in perpetuum Ut autem hec mea cessio stabilis permaneret abbatiam Sancte Marie de Arula ab illis qui in fevum adquisierant redemi scilicet a Gifredo Narbonensi archiepiscopo C uncias auri et in vita sua dimisi ei de ipso honore capellaniam in ecclesia Sancti Petri de Albaniano atque omnes fevos militum quos in Bisildunensi confinio Sancta Maria habebat absque fevo Bernardi Adalberti et Willelmi Segarii similiter etiam abbatiam Sancti Pauli a Petro vicecomite Fenollensium quam in fevo adquisierat redimi C uncias auri et dum vixerit dimisi ei de ipso honore Sancti Pauli villam que dicitur Maurius Insuper omnes malas consuetudines botaticas albergas atque traginas et omnes torturas quas ego actenus vel omnes antecessores mei in ipsis honoribus predictorum monasteriorum videbamur requirere funditus dimitto Istam siquidem meam donationem sicut jam dixi ita jure perpetuo tenendam esse volo ut si quis eam [quod absit] violare temptaverit sub judicio Romani pontificis examinandum esse relinquo Factum est autem hujus cessionis mee testamentum in manibus carissimi mei consobrini domni Hunaldi abbatis Moysiacensis anno Dominice incarnationis millesimo LXXVIII Gregorio VII pontificatum Rome tenente Phylippo rege Franchorum regnante Testium vocabula qui hoc affirmaverunt subtus sunt scripta Ego Bernardus comes affirmo et propriis manibus consigno ita + S Pontii Bligerii S Adaberti Jozberti S Arnaldi Geraldi S Jozberti presbiteri