Charter Document - 02173522

Charter Document - 02173522


Charter Number: 02173522
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus Christi fidelibus quia ego Ademarus perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi immo quam nocivus et illecrebrosus ad eternam dampnationem misericordiam Christi me visitante et inspirante pro ejus amore ex toto renunciavi seculo et contuli me ad memoriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli in monasterio Cluniaco ut de cetero ibidem regulari discipline subditus penitenciam agerem peccatorum meorum Preterea pro meis parentibus et pro me ipso donavi ad eandem memoriam et ecclesiam sanctorum apostolorum ea que infra sunt adnotata id est apud Turciacum omnia que erant mee partis apud Curtem similiter ea omnia que erant mee partis Actum anno Dominice incarnationis MLXXVIII domno Gregorio VII apostolice sedi presidente et Francorum rege Philippo regnante