Charter Document - 02173521

Charter Document - 02173521


Charter Number: 02173521
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei Hugoni Diensi episcopo et Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolica benedictionem Quia in sancte Dei cui divina dispositione presidemus ecclesie regimine solicite nos vigilare oportet vestris assiduis precibus nobis ut divinum obtineatis presidium deposcimus Quapropter vos summopere studium adhibere admonendo mandamus quatenus inquiratis et canonice prout potestis finem imponere procuretis negotiis unde Rhemensis archiepiscopus confrater noster suis literis nobis conquestus est Conqueritur enim de confratre nostro archiepiscopo Viennensi Warmundo qui in suo archiepiscopatu presbyteros deposuit et eosdem restituit Quin etiam conqueritur quod duo suffraganei ejusdem Rhemensis Laudunensis scilicet et Suessionensis postposita canonica auctoritate Ambianensem ausi sunt episcopum consecrare dum ipse esset nobiscum Rome et de se sententiam humiliter expectaret Quod vos digna et solerti indagatione discutere et cognoscere omni modo studete an ita sese res habeat ut prediximus nos suis literis intellexisse presertim si idem Ambianensis contra Romane synodi et apostolice sedis decretum de manu laici nefanda ambitione et temerario ausu investituram suscipere presumpsit canonici rigoris severitate taliter in eum vindicare et punire obnixe satagite ut ejus exempla ceteri imitari timeant De Manasse autem de quo similiter conqueritur qui Oebali suorumque refugio et auxilio illum et ecclesiam fatigare non cessat laborare ut ad pacem redeat et ab inquietatione ecclesie et persecutione archiepiscopi quiescat Quod si forte in sua contumacia persistens obedire renuerit nisi illum justam excusationem habere cognoveritis quodcumque vobis justius videtur facite De aliis autem necessitatibus eumdem archiepiscopum [si tamen vobis obedierit] sicut dignum est adjuvate eique commissam ecclesiam auctoritate beati Petri [quod et de aliis ecclesiis vos oportet agere] defendite Ipse autem sicut ex suis cognovimus literis quas vobis direximus inducias querit ut subterfugiat cui qualiter rescripsimus vobis etiam per exemplar indicamus Vos autem fratres mei carissimi viriliter et sapienter agite vestraque omnia in caritate fiant ut oppressi vos prudentes defensores inveniant et opprimentes amatores justitie recognoscant Omnipotens Deus Spiritum sanctum cordibus vestris infundat vosque per viam sibi placitam perducat et ad societatem sanctorum patrum pervenire faciat Data ad Sanctum Germanum XI kalendas septembris ind I