Charter Document - 02173520

Charter Document - 02173520


Charter Number: 02173520
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Diversarum gentium concursione et multorum negotiorum fatigatus meditatione ei parum scribo quem multum diligo Abbatem itaque sicut rex Hispanie rogavit et vos consilium dedistis Deo auctore episcopum consecravimus et ad eumdem regem sacerdotem cardinalem Richardum vicem nostram illi committentes in Hispaniam dirigimus cui ut prebeas auxilium et idoneum socium fraternitatem tuam rogamus De Berengario unde nobis scripsistis quid nobis videatur vel quid disposuerimus fratres quos tibi remittimus cum predicto cardinali nostro nuntiabunt Vos autem certa fide immo et oratione Dei omnipotentis misericordiam implorate ut mentes nostras secundum suam voluntatem dirigat et in magna tempestate nos gubernans ad portum sue pietatis perducat Tot enim angustiis premimur tantisque laboribus fatigamur ut ii qui nobiscum sunt non solum pati nequeant sed nec etiam videre possint Et licet celestis tuba clamet unde quisque secundum suum laborem mercedem recipiet et bonus rex manifestet Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tue Domine letificaverunt animam meam tamen frequenter hec vita nobis est tedio et mors carnis desiderio Sed cum pauper Jesus ille pius consolator verus Deus et verus homo manum porrigit valde tristem et afflictum letificat dum vero memet dimittit nimis me conturbat in me quippe semper morior sed in eo interdum vivo et cum viribus omnino deficio Ad illum gemens clamo Si Moysi et Petro tantum pondus imponeres credo quia illos gravaret Quid ergo de me qui nihil ad eorum comparationem valeo fiet Restat ergo ut aut tu ipse cum tuo Petro pontificatum regas aut me succumbere et eumdem pontificatum confundi cernas Tunc ad illud recurro Miserere mei Domine quia infirmus sum Et illud Tanquam prodigium factus sum multis et tu adjutor fortis Nec illud obliviscor Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe Omnipotens Deus qui per sanctum officium quod committit peccatori mira pietate peccatores justificat potestate beati Petri mihi valde indigno commissa te tibique omnes fratres creditos a cunctis peccatis absolvat et ad sinum Abrahe patriarche nostri letos perducat Data Rome nonis maii indictione prima