Charter Document - 02173516

Charter Document - 02173516


Charter Number: 02173516
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1078
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnis humana vita semper in decursu est et cotidie ad proclivia labitur tam in progressu dierum qui semper accedendo minuuntur quam in peccatorum delapsu que volentes nolentesve nos semper infestant Ad mitigandam tantam miseriam oportet nos aliquid medele dum vacat nobis adhibere Quod ego Oddo dux Burgundie considerans salubre judicavi pro semper permanentibus transeuntia mutuare Idcirco dono Deo et Sancto Petro Cluniacensique cenobio potestatem juris mei que vocatur Montelie et omnia que ad illam pertinent pro peccatorum meorum redemptione et pro genitorum meorum venia culparum et ut participes fiant omnium bonorum que fiunt in illo loco et in ceteris locis ad ipsum pertinentibus Hujus autem donationis laudatores et testes sunt in primis Sybilla uxor mea cui eandem villam in dotalitio dederam et Heynricus frater meus et comes Wilelmus genitor jam dicte uxoris mee Raynerius seschaldus Unbertus de Fonvenz Hugo vicecomes de Belna et Rainardus frater ejus et Seguinus de Belna Lithaldus de Ruelea Landricus de Lanfreicurte et alii multi de familia mea Hec autem potestas sive villa in pago Eduensi est sita Et hoc donum factum est tempore Aganonis Augustudunensis episcopi