Charter Document - 02173512

Charter Document - 02173512


Charter Number: 02173512
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1077
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint omnes [] Quod ego in Dei nomine dictus Hugo Stephani presbyter dono sub hac descripta attestatione Cluniaco coenobio atque abbati ipsius loci domno Hugoni [] simulque monasterio Moissiaci [] ecclesiam illam que fundata est in honore beati apostolorum principis Petri in loco ubi vulgo dicitur Sermur super fluvium Biauri in episcopatu Ruthenensi [] hanc igitur meam donationem ut firma ac stabilis perseveret cum auctoritate facio domni Petri Ruthenensis episcopi simulque cum consilio et voluntate Fidis vicecomitisse cujus allodium erat locus ipse et cum consensu simulque exhibitione Pontii de Cassanias ac Pontii de Panat et fratris sui atque nepotum meorum omnium Aicfredi quoque Berengarii et fratris illius qui honorem ipsum in fevum possidebant Concedo etiam ego ipse prenominatus Hugo cum omnibus supradictis militibus [] Anno Incarnationis Domini MLXXVII regnante Philippo Francorum rege domno Gregorio Romano pontifice S Fidis vicecomitisse et Pontii de Cassanias []