Charter Document - 02173504

Charter Document - 02173504


Charter Number: 02173504
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie Cluniacensi que est constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli et est sita in episcopatu Matisconensi ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse et fratribus sub ejus regimine ibidem Deo servientibus presentibus et futuris dono ego Otto miles de Bertiaco ipsi loco jam dicto pro remedio anime mee necnon pro omnibus parentibus meis vivis atque mortuis nullo contradicente concedo ipsi monasterio molendinum quod vocatur de Firmitate cum omnibus que ad ipsum molendinum pertinent ut rectores Cluniacenses quicquid de eo facere voluerint sine omni calumpnia faciant Si quis vero ex heredibus vel parentibus nostris elemosine nostre inferre aliquam calumniam voluerint veniant super eum omnes maledictiones veteris ac novi Testamenti nisi ad satisfactionem venerit S Ottonis qui hanc donationem fecit et testes firmare rogavit S Artaldi de Bertiaco S Wigonis Verrulli fratris sui S Widonis comitis Matisconensis S Wichardi de Mitiaco Post mortem autem supradicti militis frater suus Wigo Verrullus licet jam laudasset ipsum donum tamen ilico calumpniam fratribus Cluniacensibus intulit et usque in finem vite sue calumniam inferre non destitit In fine vero vite sue recordatus quod injuste calumniam faciebat de ipso molendino pro remedio anime sue donum quod frater suus fecerat bono animo laudavit et filio suo Garulfo laudare fecit S Wigonis Verrulli S Garulfi filii sui S Hugonis infantis de Bertiaco