Charter Document - 02173503

Charter Document - 02173503


Charter Number: 02173503
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sciant omnes et sancte Dei ecclesie fideles quod Josfredus de Sancto Nicetio filius Droconis in manus [domni] Hugonis religiosis[s]imi abbatis vuerpivit omnes servos et familias quos contra monachos Cluniacenses calumpniabatur hos scilicet Bernuinum ex nomine et omnes qui de eo exierunt homines et feminas et promisit quod eos legaliter defenderet contra omnes homines ad opus Sancti Petri et Cluniacensium fratrum Vuerpivit etiam omnia si qua habuerat ipse vel antecessores sui in aliquibus eorum obedientiis servitia vel consuetudinarias exactiones Dedit etiam eisdem senioribus omnem decimam que ad Sanctum Nicetium pertinet de suis terris Predictus vero reverentissimus domnus abbas reddidit ei feudum quem antecessores illius de suis antecessoribus scilicet Maiolo et sancto Odilone tenuerunt hoc interdicto ut si quid inventum fuerit ad ipsum feum injuste addidisse et usurpasse sine contradictione dimittat Facta est hec donatio anno Domini millesimo septuagesimo VI in cimiterio Cluniacensi presente Oddone priore Pontio Sinebruno Jarentone Jozeranno monachis laicis vero presentibus Lamberto Discalciato Lietaldo de Ciceio Dalmatio de Centum Arbenz et aliis multis