Charter Document - 02173502
Charter Number: | 02173502 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Jocerannus et frater meus Imarus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum et senioribus ejusdem loci servos quosdem scilicet Hildemarum Rotbertum Durannum fratres cum omnibus infantibus eorum et Durannum nepotem eorum et vuerpimus quicquid in eis calumpniabamur et requirebamus post mortem avi nostri et patris nostri a quibus se dono accepisse eosdem dicunt Promittimus etiam Deo et supradictis senioribus quod hanc donationem sicut modo absque contradictione facimus ita liberam et quietam ab omnium hominum calumpnia faciemus Quod totum facimus pro remedio animarum nostrarum et supradicti avi nostri et patris nostri Et ne ulterius infrangi possit presens carta manibus propriis eam firmamus Actum in capitulo Cluniensi anno Dominice incarnationis MLXXVI indictione XIIII abbatis venerabilis Hugonis tempore Testes sunt Wichardus de Cre Joslenus de Cristuol Bernardus de Mailei Hugo de Jullei Quod etiam si filius filii nostri Pagani annuere voluerit scamium ei de aliis reddemus ut de istis adquiescat