Charter Document - 02173500
Charter Number: | 02173500 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Postquam protoparens expulsus est de florigera paradisi sede et missus est in exilium hujus erumpnosi seculi et cepit genus humanum crescere et multiplicari ceperunt mores in pejus commutari Hec et hujuscemodi perpendentes ego Rogerius comes et uxor mea Sicardis optulimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniaco quodcumque habere visi sumus in pago Lordacensi a ponte Pavalagno usque ad Stampam per cartam firmissimam in manus domni Hugonis abbatis concessimus et donavimus eo dumtaxat ut quamdiu vivimus in obedienciis ad utilitatem prefati monasterii retinemus Post obitum vero nostrum in potestate predicti abbatis et suorum totum ipsum honorem remanere laudamus Eumdem autem honorem multis notum est quod ego comes Rotgerius Sicardi uxori mee per cartam desponsalem jam donaveram quamvis dum vixero cum ea retinere decerneram Post hec vero inspirante Deo in prefato honore ecclesiam opere pulcro construximus et cum magno gaudio edificare fecimus et sancto Cluniacensi monasterio stabilientes et firmantes ut debuimus coram episcopis domno scilicet Isarno Tolosano et Raimundo Ebbo Lecturense et quamplurimis nostris fidelibus de sepe dicto honore quecumque casalia vineas et terras in circuitu ipsius ecclesie habere visi sumus ipsi ecclesie et monacho ibi [Deo] servienti donavimus et warpivimus nominatim autem ista sunt quecumque in villa Garanone habemus et que in Pogio Sancti Petri ubi Bernardus Sigefridus cum suis moratur et que in villa Siliniaco et villam que Pinus nominatur et casale unum Hec autem ut diximus donantes et warpientes hanc cartam fieri jussimus et coram idoneis testibus supradictis manibus nostris adsignavimus et super altare posuimus ut amodo in antea sicuti nos habuimus et jure hereditario possedimus ita et ipsam ecclesiam et monachus ejus servitor habeant possideant atque jure vindicent et contineant Si quis contra hanc donacionis cartam agere aliquid temtaverit et eam violare vel male ingenuare voluerit et antequam de hoc seculo exierit non penituerit et in omnibus dignissime satisfecerit habeat sibi contrarium trinum et unicum Deum et omnes angelos et sanctos ejus et cum in tremendo judicio ante tribunal Christi steterit cum diabolo dampnatus ad infernum descendat et ibi cum Juda traditore in sempiternum ardeat Hec autem donacionis et werpicionis carta nunc et semper maneat in sua plenissima et firmissima firmitate Acta sunt hec anno ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi MLXXVI regnante rege Francorum Philippo immo Salvatore nostro Domino Jesu Christo qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum S manus [domni] Rogerii comitis qui hoc fieri rogavit S manu Sicardis ejus conjugis qui hec fieri rogavit S manus Isarni episcopi Tolose [testis] S manus Raimundi Ebbo Lecturensis episcopi [testis]