Charter Document - 02173499
Charter Number: | 02173499 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1077 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Philippus rex Francorum omne donum quod domnus Symon dudum comes modo Dei gratia effectus monachus dedit ecclesie Cluniacensi quod malo consilio sibi abstuli nunc reddo atque concedo sibi pro amore predicti Symonis et pro fraternitate loci videlicet Medantam villam atque omnia ad eam pertinencia scilicet prata et culturas et silvas et totam cultam terram atque illud totum quod supradictus vir de eadem villa possidebat Adhuc concedo atque reddo totam piscacionem cujusdam ville que Glutton vocatur et totam terram cum hospitibus et triginta nunmorum libras de teloneo Medantensis castri et feodum Arnulfi qui fuit armiger Valterii comitis et quadrugas tribus vicibus in uno quoque anno de Bovenvilla Adhuc etiam concedo quoddam torcular quod Warinus tribuit meus prepositus Hujus concessionis sunt isti testes videlicet Albericus de Cuciaco Adam constabularius Hugo de Pusiaco Goisfredus de Calvomonte Warnerus Silvanectensis Paganus frater comitis de Curbulleo Albericus canonicus Hubertus et Willelmus de Roseto Hugo Methlindensis comes Hugo Stavelus de Medanta Hec cartha Medante est a rege Philippo firmata videntibus supradictis testibus Hoc est sinnum + sua manu scriptum regis Philippi regnantis in XVIII anno ab incarnatione Domini MLXXVI