Charter Document - 02173497

Charter Document - 02173497


Charter Number: 02173497
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1076
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei charissimo filio Hugoni Cluniacensi Abbati justa sancteque Religioni profutura poscentibus aurem nos oportet benevolam commodare quatenus et petentes remedia sperata reperiant et Ecclesiis Monasteriisque destitutis debita non desit sollicitudo compassioque Pastoris Proinde Gigniacensis Monasterii quod proprium beati Petri Apostolorum Principis esse dignoscitur Monachi nostre miserationis sperantes auxilium Idem Monasterium et Religionis que olim excellentissima ibi habebatur nunc propter Abbatum Prepositorumque remissiorem sollicitudinem penitus amisisse vigorem et temporalibus etiam omnino destitutum esse subsidiis lachrymabiliter conquesti sunt Quibus miseriis propellendis ipsi quoque Monachi que medicina possit adhiberi suggerentes multis supplicationibus nobis institerunt ut tue vigilantie prefatum Monasterium debeamus commendare quo per providentie tue studium que aliorum somnolentia deperiit Religio reviviscat et corporalibus item Domino auxiliante suffragiis renovetur et crescat Igitur tibi Hugoni charissimo sancte Romane Ecclesie filio reverendissimo videlicet Cluniacensis Cenobii Abbati predictum Gigniense Monasterium committentes hujus nostre preceptionis authoritate precipimus annuimus atque concedimus ut ab hac presenti die quamdiu vixeris illud prout Domino miserante volueris ordinandi regendi corrigendi commutandique cum omnibus suis pertinentiis liberam potestatem habeas Postquam autem tu desideratam longi laboris mercedem a Christo recepturus Domino vocante ab hoc mundo transieris omnesque successores tuos talem in prefata Gignensi Monasterio potestatem habere volumus et hanc authoritate roboramus scilicet ut nullus ibidem Abbas eligatur aut ordinetur nisi vel ipse Cluniacensis Abbas affuerit eumque approbaverit vel per Legatum suum secundum timorem Dei assensum prebuerit Si quis autem Regum Imperatorum Ducum Comitum seu quelibet omnino magna vel parva persona hujus nostri precepti sanctionem violaverit et infringere ausus fuerit donec tibi aut tuis successoribus satisfecerit dignamque penitentiam egerit eum a sacro sancto Corpore Domini velut sacrilegum removemus et Apostolica authoritate prohibemus Datum Lateranis quinto Idus Decembris per manus Petri sancte Romane Ecclesie Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii anno quarto Pontificatus Domni Gregorii Pape septimi indict decima quarta Bene valete