Charter Document - 02173496
Charter Number: | 02173496 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1076 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Hugoni Abbati Monasterii beatorum Apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus Superne miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesie curam suscepimus et Apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus et libramine equitatis omnibus in necessitate positis quantum Deo donante possumus subvenire debeamus Precipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summe et Apostolice Sedis cui speciali jure adherent Quantum ex divino adjutorio possibilitas datur nobis pensandum et laborandum esse perpendimus Proinde juxta petitionem tuam et filii nostri Willelmi Comitis Pictavorum Monasterio quod ipse Comes in suburbio ejusdem civitatis in honore beatorum Apostolorum Joannis Evangeliste Simonis et Jude construxit Nosque ut tibi ac tuis successoribus secundum Dominum perpetuo regendum committeremus exoravit hujusmodi privilegium presenti authoritatis nostre decreto indulgemus concedimus atque firmamus Statuentes nullum Regum et Imperatorum Antistitum vel Comitum nullum quacumque dignitate preditum vel quemquam alium audere de his que a prefato Comite vel a quibuslibet hominibus eidem venerabili loco de proprio jure jam donata sunt vel in futurum Domino donante collata fuerunt sub cujuslibet causa occasionisve specie minuere vel auferre et sive suis usibus applicare vel aliis quasi piis de causis pro sue avaritie excusatione concedere Sed cuncta que ibi oblata sunt vel offerri contigerit tam a te quam ab iis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri Eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura Item constituimus ut obeunte Abbate non alius ibi quacumque obreptionis astutia ordinetur nisi quem tu tuique successores secundum timorem Dei elegeritis et hoc quoque presenti capitulo subjungimus ut ipsum Monasterium et Abbates ejus vel Monachi ab omni secularis servitutis sint infestatione securi omnique gravamine mundane oppressionis remoti in sancte Religionis observatione seduli atque quieti Nulli alii nisi Abbati Cluniensi aliqua teneantur occasione subjecti Consecrationis autem Abbatum et Ecclesiarum et ordinationis Monachorum sive Clericorum sepe fato Cenobio pertinentium ab Episcopo in cujus Diecesi sunt accipiant ita tamen si Episcopus canonice ordinatus fuerit et ordinationem gratis fecerit Sin autem aliquid horum obstiterit habeant licentiam authoritate Sedis Apostolice ad qualemcumque Catholicum Episcopum qui eis placuerit causa consecrationis et ordinationis tam locorum quam personarum licenter pergere Hec igitur omnia que hujus precepti decretique nostri pagina continet tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint vel iis quorum interesse potuerit in perpetuum servanda decernimus Si quis vero Regum Sacerdotum Clericorum Judicum ac secularium personarum hanc constitutionis nostre paginam agnoscens contra eam venire tentaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reusque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et nisi ea que ab illo sunt male ablata restituerit et digna penitentia illicite acta defleverit a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in eterno examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicium premia eterne pacis inveniant Datum Lateranis quinto Idus Decembris per manus Petri sanct[] Romane Ecclesie Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii anno quarto Pontificatus Domni Gregorii septimi indictione decima quarta Bene valete