Charter Document - 02173495

Charter Document - 02173495


Charter Number: 02173495
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Wuillelmus dux Aquitanorum seu Guasconum Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem sibi famulantes beneficia oportuna largimur premium nobis apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum sollertia quia nos Hugonem venerabilem abbatem ex monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis ubi eorum memoria digne recolitur una cum congregatione ibidem Deo famulante necnon successoribus eorum concedo monasterium quod facio edificare juxta civitatis sedem Pictavis cum ipsis constructuris quas ad presens licitum michi non est disserere sed Dei auxilio gubernante futuro adveniente temporis spatio oportune vel decenter concessurum me affirmo Et cum expleverim omnia ita ut abbas et congregatio regulariter et honeste vivere possint supradictus abbas Hugo regulariter secundum preceptum Domini et sancti Benedicti abbatem ordinet cum monachorum katervis ob redemptionem anime mee et parentum meorum omniumque fidelium Quapropter volumus et per hoc nostre auctoritatis preceptum decernimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii quas moderno tempore infra dictionem imperii nostri juste et rationabiliter possidet vel que deinceps in jure ipsius monasterii voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut paratas faciendas vel mansiones aut fide jussores tollendos aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos nec ulla redibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea que supra commemorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorati abbati suisque successoribus res predicti monasterii sub emunitatis nostre defensione quieto ordine possidere et quicquid exinde fiscus sperare poterit tutum nos pro eterna remuneratione prefato monasterio concedimus ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat perhennibus in augmentis Hec vero auctoritas emunitatis nostre ut per diuturna tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem et ut a fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris verius cerciusque credatur et diligentius conservetur manu propria firmavimus Anno millesimo LXXVI presidente domno Gregorio Romane sedis papa regnante Philippo rege Francorum Insuper ego W dux dono silvam ex campis de Traient usque ad Limuel ex alia parte de Valent usque ad Uhisel et in alio loco totam silvam de Boet sicut eam aqua dividit et ipsam aquam Hanc ergo terram percalcaverunt milites Willelmus Bastart Wivianus de Mummorlun Barduns de Beneun et ceteri quam plures molendinos quoque cum stagno aque excepto decimam que est Sancti Nicholai Espaut de Mustero qui est ultra aquam super viam de Cursai S W ducis Aquitanorum qui hoc privilegium jussit fieri S Joscelini archiepiscopi Burdegalensis S Bosoni episcopi Sanctonensis S Isemberti episcopi Pictavensis S Aymerici vicecomitis Tuarcensis S Savarici fratris ejus S Radulfi S Isemberti [de] Castello Allionis S Gaufridi de Talniaco S Gelduini de Talniaco S Ugonis [de] Leziniaco S Ugonis de Surgeres S Willelmi Bastart S Petri de Brider S Wuidonis de Nevert S Normanni de Munt Revel S Arnaldi de Montoser